Orationes a die 17 ad diem 24 decembris.

Dies 17 decembris:

Deus, humánæ cónditor et redémptor natúræ, qui Verbum tuum in útero perpétuæ virginitátis carnem assúmere voluísti, réspice propítius ad preces nostras, ut Unigénitus tuus, nostra humanitáte suscépta, nos divíno consórto sociáre dignétur. Per Dóminum.
 

Dies 18 decembris:

Concéde, quæsumus, omnípotens Deus, ut, qui sub peccáti jugo ex vetústa servitúte deprímimur, exspectáta Unigéniti tui nova nativitáte liberémur. Per Dóminum.
 

Dies 19 decembris:

Deus, qui splendórem glóriæ tuæ per sacræ Vírginis partum mundo dignátus es reveláre, tríbue, quæsumus, ut tantæ incarnatiónis mystérium et fídei integritáte colámus, et devóto semper obséquio frequentémus. Per Dóminum.
 

Dies 20 decembris:

Deus, cujus ineffábile Verbum, Angelo nuntiánte, Virgo immaculáta suscépit, et, domus divinitátis effécta, Sancti Spíritus luce replétur, quæsumus, ut nos, ejus exémplo, voluntáti tuæ humíliter adhærére valeámus. Per Dóminum.
 

Dies 21 decembris:

Preces pópuli tui, quæsumus, Dómine, cleménter exáudi, ut qui de Unigéniti tui in nostra carne advéntu lætántur, cum vénerit in sua majestáte, ætérnæ vitæ præmium consequántur. Per Dóminum.
 

Dies 22 decembris:

Deus, qui hóminem delápsum in mortem conspíciens, Unigéniti tui advéntu redímere voluísti, præsta, quæsumus, ut qui húmili ejus incarnatiónem devotióne faténtur, ipsíus étiam Redemptóris consórtia mereántur. Per Dóminum.
 

Dies 23 decembris:

Omnípotens sempitérne Deus, nativitátem Fílii tui secúndum carnem propinquáre cernéntes, quæsumus, ut nobis indígnis fámulis tuis misericórdiam præstet Verbum, quod ex Vírgine María dignátum est caro fíeri, et habitáre in nobis. Qui tecum.
 

Dies 24 decembris:

Festína, quæsumus, ne tardáveris, Dómine Jesu, ut advéntus tui consolatiónibus sublevéntur, qui in tua pietáte confídunt. Qui vivis.
 
 

index orationum

Compilavit Gregorius Kollmorgen.