Orationes hebdomadæ II Adventus

Dominica II Adventus:

Omnípotens et miséricors Deus, in tui occúrsum Fílii festinántes nulla ópera terréni actus impédiant, sed sapiénitiæ cæléstis erudítio nos fáciat ejus esse consórtes. Qui tecum vivit.
 

Feria II hebdomadæ II Adventus:

Dirigátur, quæsumus, Dómine, in conspéctu tuo nostræ petitiónis orátio, ut ad magnum incarnatiónis Unigéniti tui mystérium nostræ vota servitútis illibáta puritáte pervéniant. Per Dóminum.
 

Feria III hebdomadæ II Adventus:

Deus, qui salutáre tuum cunctis terræ fínibus declarásti, tríbue, quæsumus, ut nativitátis ejus glóriam lætánter præstolémur. Per Dóminum.
 

Feria IV hebd. II Adventus:

Omnípotens Deus, qui nos præcipis iter Christo Dómino præparáre, concéde propítius, ut nullis infirmitátibus fatigémur, qui cæléstis médici consolántem præséntiam sustinémus. Per Dóminum.
 

Feria V hebd. II Adventus:

Excita, Dómine, corda nostra ad præparándas Unigéniti tui vias, ut, per ejus advéntum, purificátis tibi méntibus servíre mereámur. Per Dóminum.
 

Feria VI hebd. II Adventus:

Concéde, quæsumus, omnípotens Deus, plebi tuæ advéntum Unigéniti tui cum summa vigilántia exspectáre, ut, sicut ipse dócuit auctor nostræ salútis, accénsis lampádibus in ejus occúrsum vigilántes properémus. Per Dóminum.
 

Sabbatum hebd. II Adventus:

Oriátur, quæsumus, omnípotens Deus, in córdibus nostris splendor glóriæ tuæ, ut, omni noctis obscuritáte subláta, fílios nos esse lucis Unigéniti tui maniféstet advéntus. Per Dóminum.
 
 

hebdomada præcedens | index orationum | hebdomada sequens

Compilavit Gregorius Kollmorgen.