Orationes hebdomadæ III Adventus

Dominica III Adventus:

Deus, qui cónspicis pópulum tuum nativitátis domínicæ festivitátem fidéliter exspectáre, præsta, quæsumus, ut valeámus ad tantæ salútis gáudia perveníre, et ea votis sollémnibus álacri semper lætítia celebráre. Per Dóminum.
 

Feria II hebdomadæ III Adventus:

Voci nostræ, quæsumus, Dómine, aures tuæ pietátis accómoda, et cordis nostri ténebras grátia Fílii tui nos visitántis illústra. Per Dóminum.
 

Feria III hebd. III Adventus:

Deus, qui novam creatúram per Unigénitum tuum nos esse fecísti, in ópera misericórdiæ tuæ propítius intuére, et in advéntu Fílii tui ab ómnibus nos máculis vetustátis emúnda. Per Dóminum.
Si autem occurrat post diem 16 decembris, oratio dicitur de die currente.
 

Feria IV hebd. III Adventus:

Præsta, quæsumus, omnípotens Deus, ut Fílii tui ventúra sollémnitas et præséntis nobis vitæ remédia largiátur, et præmia ætérna concédat. Per Dóminum.
Si autem occurrat post diem 16 decembris, oratio dicitur de die currente.
 

Feria V hebd. III Adventus:

Indígnos, quæsumus, Dómine, nos fámulos tuos, quos actiónis própriæ culpa contrístat, Unigéniti tui advéntu salutári lætífica. Per Dóminum.
Si autem occurrat post diem 16 decembris, oratio dicitur de die currente.
 

Feria VI hebd. III Adventus:

Prævéniat nos, omnípotens Deus, tua grátia semper atque subsequátur, ut, qui advéntum Unigéniti tui summo cordis desidério sustinémus, et præséntis vitæ subsídia et futuræ páriter consequámur. Per Dóminum.
Si autem occurrat post diem 16 decembris, oratio dicitur de die currente.
 

Sabbatum habd. III Adventus:

Dicitur oratio de die currente.
 
 

hebdomada præcedens | index orationum | dies 17 usque ad 24 decembris

Compilavit Gregorius Kollmorgen.