ANTIPHONÆ MARIANÆ

I. Tempore Adventus.
A I Vesperis Dominicæ I Adventus usque ad I Vesperas Nativitatis Domini exclusive.
Alma Redemptóris Mater, quæ pervía cæli
Porta manes, et stella maris, succúrre cadénti,
Súrgere qui curat, pópulo: tu, quæ genuísti,
Natúra miránte, tuum sanctum Genitórem,
Virgo prius ac postérius, Gabriélis ab ore
Sumens illud «Ave», peccatórum miserére.

V. Angelus Dómini nuntiávit Maríæ.
R. Et concépit de Spíritu Sancto.

    Orémus.                   Oratio
Grátiam tuam, quæsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde:
ut, qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus;
per passiónem ejus et crucem, ad resurrectiónis glóriam perducámur.
Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. R. Amen.

V. Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
R. Amen.
 

II. Tempore Nativitatis.
A I Vesperis Nativitatis Domini usque ad II Vesperas Baptismatis Domini inclusive.
Alma Redemptóris Mater, quæ pervía cæli
Porta manes, et stella maris, succúrre cadénti,
Súrgere qui curat, pópulo: tu, quæ genuísti,
Natúra miránte, tuum sanctum Genitórem,
Virgo prius ac postérius, Gabriélis ab ore
Sumens illud «Ave», peccatórum miserére.

V. Post partum, Virgo, invioláta permansísti..
R. Dei Génitrix, intercéde pro nobis.

    Orémus.                   Oratio
Deus, qui salútis ætérnæ, beátæ Maríæ virginitáte fcúnda, humáno géneri præmia præstitísti:
tríbue, quæsumus; ut ipsam pro nobis intercédere sentiámus,
per quam merúimus auctórem vitæ suscípere, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum.
R. Amen.

V. Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
R. Amen.
 

III. Tempore Quadragesimæ.
A Vesperis Feriæ IV Cinerum usque ad Vesperas Sabbati Sancti inclusive.
Ave, Regína cælórum,
Ave, Dómina Angelórum:
Salve, radix, salve, porta,
Ex qua mundo lux est orta:

Gaude, Virgo gloriósa,
Super omnes speciósa,
Vale, o valde decóra,
Et pro nobis Christum exóra.

V. Dignáre me laudáre te, Virgo sacráta.
R. Da mihi virtútem contra hostes tuos.

    Orémus.                   Oratio
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium:
ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus;
intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus.
Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. R. Amen.

V. Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
R. Amen.
 

IV. Tempore Paschæ.
A Dominica Paschæ in Resurrectione Domini usque ad II Vesperas Pentecostes inclusive.
Regíne cæli, lætáre, allelúja;
Quia, quem meruísti portáre, allelúja,
Resurréxit, sicut dixit, allelúja:
Ora pro nobis Deum, allelúja.

V. Gaude et lætáre, Virgo María, allelúja.
R. Quia surréxit Dóminus vere, allelúja.

    Orémus.                   Oratio
Deus, qui per resurrectiónem Fílii tui, Dómini nostri Jesu Christi, mundum lætificáre dignátus es:
præsta, quæsumus; ut, per ejus Genitrícem Vírginem Maríam, perpétuæ capiámus gáudia vitæ.
Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. R. Amen.

V. Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
R. Amen.
 

V. Tempore «per annum».
A Feria II post Baptisma Domini usque ad Feriam III ante Feriam IV Cinerum et a Feria II post Pentecosten usque ad I Vesperas Dominicæ I Adventus exclusive.
Salve, Regína, mater misericórdiæ;
Vita, dulcédo et spes nostra, salve.
Ad te clamámus éxsules fílii Hevæ.
Ad te suspirámus geméntes et flentes
In hac lacrimárum valle.
Eja ergo, advocáta nostra,
Illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte.
Et Jesum, benedíctum fructum ventris tui,
Nobis post hoc exsílium osténde.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo María.

V. Ora pro nobis, sancta Dei Génitrix.
R. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

    Orémus.                   Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui gloriósæ Vírginis Matris Maríæ corpus et ánimam,
ut dignum Fílii tui habitáculum éffici mererétur, Spíritu Sancto coöperante, præparásti:
da, ut, cujus commemoratióne lætámur;
ejus pia intercessióne, ab instántibus malis, et a morte perpétua liberémur.
Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. R. Amen.

V. Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
R. Amen.

index orationum variarum | index generalis

Compilavit Gregorius Kollmorgen.