AD COMPLETORIUM

POST II VESPERAS DOMINICÆ

ET SOLLEMNITATUM


     V. + Deus, in adjutórium meum inténde.
     R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
     Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
     Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúja.

     Postea laudabiliter fit conscientiæ discussio.

HYMNUS

Te lucis ante términum,
rerum creátor, póscimus,
ut sólita cleméntia
sis præsul ad custódiam.

Te corda nostra sómnient,
te per sopórem séntiant,
tuámque semper glóriam
vicína luce cóncinant.

Vitam salúbrem tríbue,
nostrum calórem réfice,
tætram noctis calíginem
tua collústret cláritas.

Præsta, Pater omnípotens,
per Jesum Christum Dóminum,
qui tecum in perpétuum
regnat cum Sancto Spíritu. Amen.

Vel:
Christe, qui splendor et dies,
noctis ténebras détegis,
lucísque lumen créderis,
lumen beátis prædicans,

Precámur, sancte Dómine,
hac nocte nos custódias;
sit nobis in te réquies,
quiétas horas tríbue.

Somno si dantur óculi,
cor semper ad te vígilet;
tuáque dextra prótegas
fidéles, qui te díligunt.

Defénsor noster, áspice,
insidiántes réprime,
gubérna tuos fámulos,
quos sánguine mercátus es.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória,
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.

PSALMODIA

     Antiphona. Alis suis obumbrábit tibi; non timébis a timóre noctúrno.

Psalmus 90 (91)
In protectione Altissimi
Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones (Lc 10, 19).

1Qui hábitat in protectióne Altíssimi, *
     sub umbra Omnipoténtis commorábitur.
2Dicet Dómino:
     « Refúgium meum et fortitúdo mea, *
     Deus meus, sperábo in eum ».

3Quóniam ipse liberábit te de láqueo venántium *
     et a verbo malígno.
4Alis suis obumbrábit tibi,
     et sub pennas ejus confúgies; *
     scutum et loríca véritas ejus.
5Non timébis a timóre noctúrno, a sagítta volánte in die,
6    a peste perambulánte in ténebris, *
     ab extermínio vastánte in merídie.

7Cadent a látere tuo mille
     et decem mília a dextris tuis; *
     ad te autem non appropinquábit.
8Verúmtamen óculis tuis considerábis, *
     et retributiónem peccatórum vidébis.
9Quóniam tu es, Dómine, refúgium meum. *
     Altíssimum posuísti habitáculum tuum.
10Non accédet ad te malum, *
     et flagéllum non appropinquábit tabernáculo tuo,
11quóniam ángelis suis mandábit de te, *
     ut custódiant te in ómnibus viis tuis.

12In mánibus portábunt te, *
     ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum.
13Super áspidem et basilíscum ambulábis *
     et conculcábis leónem et dracónem.

14Quóniam mihi adhæsit, liberábo eum; *
     suscípiam eum, quóniam cognóvit nomen meum.
15Clamábit ad me, et ego exáudiam eum;
     cum ipso sum in tribulatióne, *
     erípiam eum et glorificábo eum.
16Longitúdine diérum replébo eum *
     et osténdam illi salutáre meum.

     Ant. Alis suis obumbrábit tibi; non timébis a timóre noctúrno.

LECTIO BREVIS

Ap 22, 4-5
     Vidébunt fáciem Dómini, et nomen ejus in fróntibus eórum. Et nox ultra non erit, et non egent lúmine lucérnæ neque lúmine solis, quóniam Dóminus Deus illuminábit super illos, et regnábunt in sæcula sæculórum.

RESPONSORIUM BREVE

     R. In manus tuas, Dómine, * comméndo spíritum meum. In manus ut commodum.
     V. Redemísti nos, Dómine Deus veritátis. * Comméndo spíritum meum. Glória Patri sicut supra. In manus.

     Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.

CANTICUM EVANGELICUM

Lc 2, 29-32
Christus lumen gentium et gloria Israel
29+ Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, *
     secúndum verbum tuum in pace,
30quia vidérunt óculi mei *
     salutáre tuum,
31quod parásti *
     ante fáciem ómnium populórum,
32lumen ad revelatiónem géntium *
     et glóriam plebis tuæ Israel.
Glória Patri ut supra.

     Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.

Oratio

     Vox nostra te, Dómine, humíliter deprecétur, ut, domínicæ resurrectiónis hac die mystério celebráto, in pace tua secúri a malis ómnibus quiescámus, et in tua resurgámus laude gaudéntes. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

     Vel, in sollemnitatibus extra dominicam occurrentibus:

     Vísita, quæsumus, Dómine, habitatiónem istam, et omnes insídias inimíci ab ea longe repélle; ángeli tui sancti hábitent in ea, qui nos in pace custódiant, et benedíctio tua sit super nos semper. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

CONCLUSIO HORÆ

     + Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens. R. Amen.

ANTIPHONA FINALIS DE B. MARIA VIRGINE
 
 

index orationum variarum | index generalis

Conscripsit Gregorius Kollmorgen.