Conclusiones orationum

Si oratio dirigitur ad Patrem:

Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
 

Si dirigitur ad Patrem, sed in fine ipsius fit mentio Filii:

Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
 

Si dirigitur ad Filium:

Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.




index orationum | index generalis