VENI VENI EMMANUEL

Veni, veni Emmánuel!
Captívum solve Israël!
Qui gemit in exsílio,
Privátus Dei Fílio.

Gaude, gaude, Emmánuel
Nascétur pro te, Israël.

Veni, o Sapiéntia,
Quæ hic dispónis ómnia,
Veni, viam prudéntiæ
Ut dóceas et glóriæ.

Gaude, gaude, Emmánuel
Nascétur pro te, Israël.

Veni, veni Adonái!
Qui pópulo in Sínai
Legem dedísti vértice,
In Majéstate glóriæ.

Gaude, gaude, Emmánuel
Nascétur pro te, Israël.

Veni, o Jesse vírgula,
Ex hostis tuos úngula,
De specu tuos tártari
Educ et antro bárathri.

Gaude, gaude, Emmánuel
Nascétur pro te, Israël.

Veni, Clavis Davídica,
Regna reclúde cælica,
Fac iter tutum súperum,
Et claude vias ínferum.

Gaude, gaude, Emmánuel
Nascétur pro te, Israël.

Veni, veni o Oriens!
Soláre nos advéniens,
Noctis depélle nébulas,
Dirásque noctis ténebras.

Gaude, gaude, Emmánuel
Nascétur pro te, Israël.

Veni, veni, Rex géntium,
veni, Redémptor ómnium,
Ut salvas tuos fámulos
Peccáti sibi cónscios.

Gaude, gaude, Emmánuel
Nascétur pro te, Israël.


 
 
index orationum variarum | index generalis

Compilavit Gregorius Kollmorgen.