Orationes de Festis Domini et Sanctorum Aprilis.

Die 2 aprilis: Memoria ad libitum S. Francisci de Paola, Eremitæ:

Deus, humílium celsitúdo, qui beátum Francíscum sanctórum tuórum glória sublimásti, tríbue, quæsumus, ut, ejus méritis et exémplo, promíssa humílibus præmia felíciter consequámur. Per Dóminum.
 

Die 4 aprilis: Memoria ad libitum S. Isidori, Episcopi et Ecclesiæ Doctoris:

Exáudi, quæsumus, Dómine, preces nostras, quas in beáti Isidóri commemoratióne deférimus, ut Ecclésia tua ejus intercessiónibus adjuvétur, cujus cæléstibus instrúitur disciplínis. Per Dóminum.
 

Die 5 aprilis: Memoria ad libitum S. Vincentii Ferrer, Presbyteri:

Deus, qui beátum Vincéntium presbýterum minístrum prædicatiónis evangélicæ suscitásti, præsta, quæsumus, ut, quem ventúrum júdicem nuntiávit in terris, beáti videámus regnántem in cælis. Qui tecum vivit.
 

Die 7 aprilis: Memoria S. Joannis Baptistæ de la Salle, Presbyteri:

Deus, qui ad christiánam juventútem educándam beátum Joánnem Baptístam elegísti, éxcita in Ecclésia tua institutóres, qui humánæ et christiánæ júvenum disciplínæ toto corde sese devóveant. Per Dóminum.
 

Die 11 aprilis: Memoria S. Stanislai, Episcopi et Martyris:

Deus, pro cujus honóre beátus Stanisláus gládiis persecutórum occúbuit, præsta, quæsumus, ut fortes in fide usque ad mortem perseveráre valeámus. Per Dóminum.
 

Die 13 aprilis: Memoria ad libitum S. Martini I, Papæ et Martyris:

Da nobis, quæsumus, omnípotens Deus, advérsa mundi invícta mentis constántia toleráre, qui beátum Martínum papam et mártyrem nec minis terréri nec pnis passus es superári. Per Dóminum.
 

Die 21 aprilis: Memoria ad libitum S. Anselmi, Episcopi et Ecclesiæ Doctoris:

Deus, qui beáto Ansélmo epíscopo dedísti alta sapiéntiæ tuæ quærere et docére, fac ita fidem tuam intelléctui nostro subveníre, ut cordi dulce sápiant quæ nobis credénda mandásti. Per Dóminum.
 

Die 23 aprilis: Memoria ad libitum S. Georgii, Martyris:

Magnificántes, Dómine, poténtiam tuam, súpplices exorámus, ut, sicut sanctus Geórgius domínicæ fuit passiónis imitátor, ita sit fragilitátis nostræ promptus adjútor. Per Dóminum.
 

Eodem die 23 aprilis: S. Adalberti, Episcopi et Martyris:

Deus, qui sanctum Adalbértum epíscopum zelo animárum succénsum martýrio coronásti, ejus interveniénte suffrágio concéde, ut nec pastóribus obdiéntia gregis nec gregi desit cura pastórum. Per Dóminum.
 

Die 24 aprilis: Memoria ad libitum S. Fidelis de Sigmaringen, Presbyteri et Martyris:

Deus, qui beátum Fidélem, amóre tuo succénsum, in fídei propagatióne martýrii palma decoráre dignátus es, ipso interveniénte, concéde, ut, in caritáte fundáti, cum illo resurrectiónis Christi virtútem cognóscere mereámur. Per Dóminum.
O fides catholica, quam stabilis, quam firma es, quam bene radicata, quam bene fundata super firmam petram! Cælum et terra transibunt, tu autem præterire numquam poteris. Totus orbis a principio tibi contradixit, sed tu potentissime de omnibus triumphasti.  (S. Fidelis in ultima contione habita, paucis diebus antequam illam fidem suo sanguine confirmaret.)

Die 25 aprilis: Festum S. Marci, Evangelistæ:

Deus, qui beátum Marcum evangelístam tuum evangélicæ prædicatiónis grátia sublimásti, tríbue, quæsumus, ejus nos eruditióne ita profícere, ut vestígia Christi fidéliter sequámur. Per Dóminum.
 

Die 28 aprilis: Memoria ad libitum S. Petri Chanel, Presbyteri et Martyris:

Deus, qui ad dilatándam Ecclésiam tuam beátum Petrum martýrio coronásti, da nobis, in his paschálibus gáudiis, ita Christi mórtui et resurgéntis mystéria frequentáre, ut novitátis vitæ testes esse mereámur. Per Dóminum.
 

Eodem die 28 aprilis: S. Ludovici Mariæ Grignion de Montfort, Presbyteri:

Ætérnæ Deus sapiéntiæ, qui sanctum Ludovícum Maríam presbýterum plenæ Christo, Fílio tuo, deditiónis per ejus beátæ Matris manus exímium testem et magístrum effecísti, concéde nobis, ut eándem spiritálem viam sectántes, regnum tuum in mundum exténdere valeámus. Per Dóminum.
 

Die 29 aprilis: Memoria S. Catharinæ Senensis, Virginis et Ecclesiæ Doctoris:

Deus, qui beátam Catharínam, in contemplatióne domínicæ passiónis et in Ecclésiæ tuæ servítio, divíno amóre flagráre fecísti, ipsíus intercessióne concéde, ut pópulus tuus, Christi mystério sociátus, in ejus glóriæ revelatióne semper exsúltet. Per Dóminum.
 

Die 30 aprilis: Memoria ad libitum S. Pii V, Papæ:

Deus, qui in Ecclésia tua beátum Pium papam ad fidem tuéndam ac te dígnius coléndum próvidus excitásti, da nobis, ipso intercedénte, vívida fide ac fructuósa caritáte mysteriórum tuórum esse partícipes. Per Dóminum.
 
 



orationes martii | index orationum | orationes maji

Compilavit Gregorius Kollmorgen.