Orationes de Festis Domini et Sanctorum Augusti.

Die 1 augusti: S. Alfonsi Mariæ de’ Liguori, Episcopi et Ecclesiæ Doctoris:

Deus, qui in Ecclésia tua nova semper instáuras exémpla virtútum, da nobis in zelo animárum beáti Alfónsi Mariæ epíscopi ita vestígiis adhærére, ut ejus in cælis assequámur et præmia. Per Dóminum.
 

Die 2 augusti: Memoria ad libitum S. Eusebii Vercellensis, Episcopi:

Fac nos, Dómine Deus, in asserénda Fílii tui divinitáte, sancti Eusébii epíscopi constántiam imitári, ut, fidem servántes quam ipse dócuit, ejúsdem Fílii tui vitæ partícipes esse mereámur. Per Dóminum.
 

Eodem die 2 augusti: Memoria ad libitum S. Petri Juliani Eymard, Presbyteri:

Deus, qui sanctum Petrum Juliánum, erga sacra mystéria Córporis et Sánguinis Fílii tui, dilectióne decorásti mirífica, concéde propítius, ut, quam ille ex hoc divíno convívio percépit pinguédinem, eándem et nos percípere mereámur. Per Dóminum.
 

Die 4 augusti: Memoria S. Joannis Mariæ Vianney, Presbyteri:

Omnípotens et miséricors Deus, qui sanctum Joánnem Maríam presbýterum pastoráli stúdio mirábilem effecísti, da, quæsumus, ut, ejus exémplo et intercessióne, fratres in caritáte Christi tibi lucrémur, et cum eis ætérnam glóriam cónsequi valeámus. Per Dóminum.
 

Die 5 augusti: Memoria ad libitum in Dedicatione Basilicæ S. Mariæ:

Famulórum tuórum, quæsumus, Dómine, delíctis ignósce, ut, qui tibi placére de áctibus nostris non valémus, Genetrícis Fílii tui intercessióne salvémur. Per Dóminum.


Die 6 augusti: Festum in Transfiguratione Domini:

Deus, qui fídei sacraménta in Unigéniti tui gloriósa Transfiguratióne patrum testimónio roborásti, et adoptiónem filiórum perféctam mirabíliter præsignásti, concéde nobis fámulis tuis, ut, ipsíus dilécti Fílii tui vocem audiéntes, ejúsdem coherédes éffici mereámur. Per Dóminum.


Die 7 augusti: Memoria ad libitum Ss. Xysti II, Papæ, et Sociorum, Martyrum:

Quæsumus, omnípotens Deus, ut nos, virtúte Spíritus Sancti, et ad credéndum dóciles et ad confiténdum fortes effícias, qui beáto Xysto ejúsque sóciis, propter verbum tuum et testimónium Jesu, ánimas suas pónere tribuísti. Per Dóminum.
 

Eodem die 7 augusti: Memoria ad libitum S. Cajetani, Presbyteri:

Deus, qui beáto Cajetáno presbýtero apostólicam vivéndi formam imitári tribuísti, ejus nobis exémplo et intercessióne concéde in te semper confídere, et regnum tuum indesinénter quærere. Per Dóminum.
 

Die 8 augusti: Memoria S. Dominici, Presbyteri:

Adjuvet Ecclésiam tuam, Dómine, beátus Domínicus méritis et doctrínis, atque pro nobis efficiátur piíssimus intervéntor, qui tuæ veritátis éxstitit prædicátor exímius. Per Dóminum.
 

Die 10 augusti: Festum S. Laurentii, Diaconi et Martyris:

Deus, cujus caritátis ardóre beátus Lauréntius servítio cláruit fidélis et martýrio gloriósus, fac nos amáre quod amávit, et ópere exercére quod dócuit. Per Dóminum.


Die 11 augusti: Memoria S. Claræ, Virginis:

Deus, qui beátam Claram ad paupertátis amórem misericórditer adduxísti, ejus nobis intercessióne concéde, ut, in paupertáte spíritus Christum sequéntes, ad tui contemplatiónem in cælésti regno perveníre mereámur. Per Dóminum.
 

Die 13 augusti: Memoria ad libitum Ss. Pontiani, Papæ, et Hippolyti, Presbyteri, Martyrum:

Patiéntia pretiósa justórum tuæ nobis, Dómine, quæsumus, afféctum dilectiónis accúmulet, et in córdibus nostris sacræ fídei semper exérceat firmitátem.Per Dóminum.
 

Die 14 augusti: Memoria S. Maximiliani Mariæ Kolbe, Presbyteri et Martyris:

Deus, qui sanctum Maximiliánum Maríam, presbýterum et mártyrem, amóre Vírginis Immaculátæ succénsum, animárum zelo et próximi dilectióne replevísti, concéde propítius, ut, eo intercedénte, pro tua glória in servítio hóminum strénue laborántes, usque ad mortem Fílio tuo conformári valeámus. Per Dóminum.
 

Die 15 augusti: Sollemnitas in Assumptione beatæ Mariæ Virginis:

Assumptio B. M. V.

Omnípotens sempitérne Deus, qui immaculátam Vírginem Maríam, Fílii tui Genetrícem, córpore et ánima ad cæléstem glóriam assumpsísti, concéde, quæsumus, ut, ad supérna semper inténti, ipsíus glóriæ mereámur esse consórtes. Per Dóminum.
 

In Vigilia autem Assumptionis B. Mariæ Virg.:

Deus, qui beátam Vírginem Maríam, ejus humilitátem respíciens, ad hanc grátiam evexísti, ut Unigénitus tuus ex ipsa secúndum carnem nascerétur, et hodiérna die superexcellénti glória coronásti, ejus nobis précibus concéde, ut, redemptiónis tuæ mystério salváti, a te exaltári mereámur. Per Dóminum.

Die 16 augusti:  Memoria ad libitum S. Stephani Hungariæ:

Concéde, quæsumus, Ecclésiæ tuæ, omnípotens Deus, ut beátum Stéphanum, quem regnántem in terris propagatórem hábuit, propugnatórem habére mereátur gloriósum in cælis. Per Dóminum.
 

Die 19 augusti: Memoria ad libitum S. Joannis Eudes, Presbyteri:

Deus, qui beátum Joánnem presbýterum ad annuntiándum investigábiles Christi divítias mirabíliter elegísti, da nobis, ejus exémplis et mónitis, ut, in tua sciéntia crescéntes, secúndum Evangélii lumen fidéliter conversémur. Per Dóminum.
 

Die 20 augusti: Memoria S. Bernardi, Abbatis et Ecclesiæ Doctoris:

Deus, qui beátum Bernárdum abbátem, zelo domus tuæ succénsum, in Ecclésia tua lucére simul et ardére fecísti, ejus nobis intercessióne concéde, ut, eódem spíritu fervéntes, tamquam fílii lucis júgiter ambulémus. Per Dóminum.
 

Die 21 augusti: Memoria S. Pii X, Papæ:

Deus, qui, ad tuéndam cathólicam fidem et univérsa in Christo instauránda, sanctum Pium papam cælésti sapiéntia et apostólica fortitúdine replevísti, concéde propítius, ut, ejus institúta et exémpla sectántes, præmia consequámur ætérna. Per Dóminum.
 

Die 22 augusti: Memoria beatæ Mariæ Virginis Reginæ:

Deus, qui Fílii tui Genetrícem, nostram constituísti matrem atque regínam, concéde propítius, ut, ipsíus intercessióne suffúlti, tuórum in regno cælésti consequámur glóriam filiórum. Per Dóminum.
 

Die 23 augusti: Memoria ad libitum S. Rosæ de Lima, Virginis:

Deus, qui beátam Rosam, tuo amóre succénsam, mundum relínquere et tibi soli in austeritáte pæniténtiæ vacáre fecísti, da nobis, ejus intercessióne, ut, vias vitæ sectántes in terris, torrénte diliciárum tuárum perfruámur in cælis. Per Dóminum.
 

Die 24 augusti: Festum S. Bartholomæi, Apostoli:

Róbora in nobis, Dómine, fidem, qua Fílio tuo beátus Bartholomæus apóstolus sincéro ánimo adhæsit, et præsta, ut, ipso deprecánte, Ecclésia tua cunctis géntibus salútis fiat sacraméntum. Per Dóminum.
 

Die 25 augusti: Memoria ad libitum S. Ludovici:

Deus, qui beátum Ludovícum e terréni regíminis cura ad cæléstis regni glóriam transtulísti, ejus, quæsumus, intercessióne concéde, ut, per múnera temporália quæ gérimus, regnum tuum quærámus ætérnum. Per Dóminum.
 

Eodem die 25 augusti: Memoria ad libitum S. Joseph de Calasanz, Presbyteri:

Deus, qui beátum Joseph presbýterum tanta caritáte et patiéntia decorásti, ut púeris erudiéndis omníque virtúte exornándis constánter incúmberet, concéde, quæsumus, ut, quem sapiéntiæ præceptórem cólimus, veritátis cooperatórem júgiter imitémur. Per Dóminum.
 

Die 27 augusti: Memoria S. Monicæ:

Deus, mæréntium consolátor, qui beátæ Mónicæ pias lácrimas in conversióne fílii sui Augustíni misericórditer suscepísti, da nobis, utriúsque intervéntu, peccáta nostra deploráre, et grátiæ tuæ indulgéntiam inveníre. Per Dóminum.
 

Die 28 augusti: Memoria S. Augustini, Episcopi et Ecclesiæ Doctoris:

Innova, quæsumus, Dómine, in Ecclésia tua spíritum quo beátum Augustínum epíscopum imbuísti, ut, eódem nos repléti, te solum veræ fontem sapiéntiæ sitiámus, et supérni amóris quærámus auctórem. Per Dóminum.
 

Die 29 augusti: Memoria in Passione S. Joannis Baptistæ:

Deus, qui beátum Joánnem Baptístam et nascéntis et moriéntis Fílii tui Præcursórem esse voluísti, concéde, ut, sicut ille veritátis et justítiæ martyr occúbuit, ita et nos pro tuæ confessióne doctrínæ strénue certémus. Per Dóminum.
 
 







orationes julii | index orationum | orationes septembris

Compilavit Gregorius Kollmorgen.