Orationes de Festis Domini et Sanctorum Decembris.

Die 3 decembris: Memoria S. Francisci Xavier, Presbyteri:

Deus, qui beáti Francísci prædicatióne multos tibi pópulos acquisísti, da ut fidélium ánimi eódem fídei zelo férveant, et ubérrima ubíque prole Ecclésia sancta lætétur. Per Dóminum.
 

Die 4 decembris: Memoria ad libitum S. Joannis Damasceni, Presbyteri et Ecclesiæ Doctoris:

Præsta nobis, quæsumus, Dómine, sancti Joánnis presbýteri précibus adjuvári, ut vera fides, quam ille excellénter dócuit, sit semper lux et fortitúdo nostra. Per Dóminum.
 

Die 6 decembris: Memoria ad libitum S. Nicolai, Episcopi:

Misericórdiam tuam, Dómine, súpplices implorámus, et, beáti Nicolái epíscopi interveniénte suffrágio, nos in ómnibus custódi perículis, ut via salútis nobis páteat expedíta. Per Dóminum.
 

Die 7 decembris: Memoria S. Ambrosii, Episcopi et Ecclesiæ Doctoris:

Deus, qui beátum Ambrósium epíscopum cathólicæ fídei doctórem et apostólicæ fortitúdinis exémplum effecísti, éxcita in Ecclésia tua viros secúndum cor tuum, qui eam fórtiter et sapiénter gubérnent. Per Dóminum.
 

Die 8 decembris: Sollemnitas in Conceptione Immaculata beatæ Mariæ Virginis:

Deus, qui per immaculátam Vírginis Conceptiónem dignum Fílio tuo habitáculum præparásti, quæsumus, ut, qui ex morte ejúsdem Fílii tui prævísa, eam ab omni labe præservásti, nos quoque mundos, ejus intercessióne, ad te perveníre concédas. Per Dóminum.
 

Die 11 decembris: Memoria ad libitum S. Damasi I, Papæ:

Præsta, quæsumus, Dómine, ut mártyrum tuórum júgiter mérita celebrémus, quorum éxstitit beátus Dámasus papa cultor et amátor. Per Dóminum.
 

Die 12 decembris: Memoria ad libitum S. Joannæ Franciscæ de Chantal, Religiosæ:

Deus, qui beátam Joánnam Francíscam, per várias vitæ sémitas præcláris méritis illustrásti, ipsíus nobis intercessióne concéde, ut, in vocatióne nostra fidéliter ambulántes, lucis exémpla júgiter ostendámus. Per Dóminum.
 

Die 13 decembris: Memoria S. Luciæ, Virginis et Martyris:

Intercéssio nos, quæsumus, Dómine, sanctæ Lúciæ vírginis et mártyris gloriósa confóveat, ut ejus natalícia et temporáliter frequentémus, et conspiciámus ætérna. Per Dóminum.
 

Die 14 decembris: Memoria S. Joannis a Cruce, Presbyteri et Ecclesiæ Doctoris:

Deus, qui sanctum Joánnem presbýterum perféctæ sui abnegatiónis et crucis amatórem exímium effecísti, concéde ut, ejus imitatióni júgiter inhæréntes, ad contemplatiónem glóriæ tuæ perveniámus ætérnam. Per Dóminum.
 

Die 21 decembris: Memoria ad libitum S. Petri Canisii, Presbyteri et Ecclesiæ Doctoris:

Deus, qui ad tuéndam cathólicam fidem virtúte et doctrína beátum Petrum presbýterum roborásti, ejus intercessióne concéde, ut, qui veritátem quærunt, te Deum gaudénter invéniant, et in tua confessióne pópulus credéntium persevéret. Per Dóminum.
 

Die 23 decembris: Memoria ad libitum S. Joannis de Kety, Presbyteri:

Da, quæsumus, omnípotens Deus, ut, exémplo sancti Joánnis presbýteri, in sanctórum sciéntia procedámus, atque, misericórdiam ómnibus exhibéntes, apud te indulgéntiam consequámur. Per Dóminum.
 

Die 25 decembris: Sollemnitas in Nativitate Domini:

Pro Missa in Vigilia (et ad I Vesperas):

Deus, qui nos redemptionis nostræ ánnua exspectatióne lætíficas, præsta, ut Unigénitum tuum, quem læti suscípimus redemptórem, veniéntem quoque júdicem secúri vidére mereámur. Per Dóminum.
 

Pro  Missa matutina (et ad Laudes):

Da, quæsumus, omnípotens Deus, ut, dum nova incarnáti Verbi tui luce perfúndimur, hoc in nostro respléndeat ópere, quod per fidem fulget in mente. Per Dóminum.
 

Pro Missa in Die (et ad Horam mediam ac II Vesperas):

Deus, qui humánæ substántiæ dignitátem et mirabíliter condidísti et mirabílius reformásti, da, quæsumus, nobis ejus divintátis esse consórtes, qui humanitátis nostræ fíeri dignátus est párticeps. Qui tecum vivit.

Die 26 decembris: Festum S. Stephani, Protomartyris:

Da nobis, quæsumus, Dómine, imitári quod cólimus, ut discámus et inimícos dilígere, quia ejus natalícia celebrámus, qui novit étiam pro persecutóribus exoráre. Per Dóminum.
 

Die 27 decembris: Festum S. Joannis, Apostoli et Evangelistæ:

Deus, qui per beátum apóstolum Joánnem Verbi tui nobis arcána reserásti, præsta, quæsumus, ut quod ille nostris áuribus excellénter infúdit, intellegéntiæ competéntis eruditióne capiámus. Per Dóminum.
 

Die 28 decembris: Festum Ss. Innocentium, Martyrum:

Deus, cujus hodiérna die præcónium Innocéntes mártyres non loquéndo, sed moriéndo conféssi sunt, da, quæsumus, ut fidem tuam, quam lingua nostra lóquitur, étiam móribus vita fateátur. Per Dóminum.
 

Die 29 decembris: Memoria ad libitum S. Thomæ Becket, Episcopi et Marytris:

Deus, qui beáto Thomæ mártyri pro justítia magno ánimo vitam profúndere tribuísti, da nobis, ejus intercessióne, nostram pro Christo vitam in hoc sæculo abnegáre, ut eam in cælo inveníre possímus. Per Dóminum.
 

Die 31 decembris: Memoria ad libitum S. Silvestri I, Papæ:

Auxiliáre, Dómine, pópulo tuo, beáti Silvéstri papæ intercessióne suffúlto, ut, præsértim vitam sub tua gubernatióne transcúrrens, mereátur felíciter inveníre perpétuam. Per Dóminum.
 
 

orationes novembris | index orationum | orationes januarii

Compilavit Gregorius Kollmorgen.