Orationes de Festis Domini et Sanctorum Februarii.

Die 2 februarii: Festum in Præsentatione Domini:

Omnípotens sempitérne Deus, majestátem tuam súpplices exorámus, ut sicut Unigénitus Fílius tuus hodiérna die cum nostræ carnis substántia in templo est præsentátus, ita nos fácias purificátis tibi méntibus præsentári. Per Dóminum.
 

Die 3 februarii: Memoria ad libitum S. Blasii, Episcopi et Martyris:

Exáudi, Dómine, pópulum tuum, cum beáti Blásii mártyris patrocínio supplicántem, ut et temporális vitæ nos tríbuas pace gaudére, et ætérnæ reperíre subsídium. Per Dóminum.
 

Eodem die 3 februarii: Memoria ad libitum S. Ansgarii, Episcopi:

Deus, qui ad multas illuminándas gentes beátum Ansgárium epíscopum míttere voluísti, ejus nobis intercessióne concéde, ut in tuæ veritátis luce júgiter ambulémus. Per Dóminum.
 

Die 5 februarii: Memoria S. Agathæ, Virginis et Martyris:

Indulgéntiam nobis, quæsumus, Dómine, beáta Agatha virgo et martyr implóret, quæ tibi grata semper exstitit et virtúte martýrii et mérito castitátis. Per Dóminum.
 

Die 6 februarii: Memoria Ss. Pauli Miki et Sociorum, Martyrum:

Deus, ómnium fortitúdo sanctórum, qui beátos mártyres Paulum ejúsque sócios per crucem ad vitam vocáre dignátus es, præsta, quæsumus, ut, eórum intercessióne, fidem quam profitémur usque ad mortem fórtiter teneámus. Per Dóminum.
 

Die 8 februarii: Memoria ad libitum S. Hieronymi Emiliani:

Deus, Pater misercordiárum, qui beátum Hierónymum adjutórem et patrem órphanis providísti, ejus nobis intercessióne concéde, ut spíritum adoptiónis, quo fílii tui nominámur et sumus, fidéliter custodiámus. Per Dóminum.
 

Die 10 februarii: Memoria S. Scholasticæ, Virginis:

Beátæ Scholásticæ vírginis memóriam recoléntes, quæsumus, Dómine, ut, ejus exémplo, tibi intemeráta caritáte serviámus, et felíces obtineámus tuæ dilectiónis efféctus. Per Dóminum.
 

Die 11 februarii: Memoria Beatæ Mariæ Virginis de Lourdes:

Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium, ut, qui immaculátæ Dei Genetrícis memóriam ágimus, intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus.Per Dóminum.
 

Die 14 februarii: Memoria Ss. Cyrilli, Monachi, et Methodii, Episcopi:

Deus, qui per beátos fratres Cyríllum et Methódium Slavóniæ gentes illuminásti, da córdibus nostris tuæ doctrínæ verba percípere, nosque pérfice pópulum in vera fide et recta confessióne concórdem. Per Dóminum.
 

Die 17 februarii: Memoria ad libitum Ss. Septem Fundatorum Ordinis Servorum Beatæ Mariæ Virginis:

Beatórum fratrum, Dómine, pietátem nobis benígnus infúnde, qua et Dei Genetrícem sunt devotíssime veneráti, et tuum ad te pópulum provexérunt. Per Dóminum.
 

Die 21 februarii: Memoria ad libitum S. Petri Damiani, Episcopi et Ecclesiæ Doctoris:

Concéde nos, quæsumus, omnípotens Deus, beáti Petri epíscopi mónita et exémpla sectári, ut, Christo nihil præponéntes et Ecclésiæ tuæ servítio semper inténti, ad ætérnæ lucis gáudia perducámur. Per Dóminum.
 

Die 22 februarii: Festum Cathedræ S. Petri Apostoli:

Præsta, quæsumus, omnípotens Deus, ut nullis nos permíttas perturbatiónibus cóncuti, quos in apostólicæ confessiónis petra solidásti. Per Dóminum.
 

Die 23 februarii: Memoria S. Polycarpi, Episcopi et Martyris:

Deus univérsæ creatúræ, qui beátum Polycárpum epíscopum in número mártyrum dignátus es aggregáre, ejus nobis intercessióne concéde, ut, cum illo partem cálicis Christi capiéntes, in vitam resurgámus ætérnam. Per Dóminum.
 
 

orationes januarii | index orationum | orationes martii

Compilavit Gregorius Kollmorgen.