Orationes de Festis Domini et Sanctorum Januarii.

Die 1 januarii: In ocatva Nativitatis Domini - Sollemnitas Sanctæ Dei Genetricis Mariæ:

Deus, qui salútis ætérnæ, beátæ Maríæ virginitáte fecúnda, humáno géneri præmia præstitísti, tríbue, quæsumus, ut ipsam pro nobis intercédere sentiámus, per quam merúimus Fílium tuum auctórem vitæ suscípere. Qui tecum vivit.
 

Die 2 januarii: Memoria Ss. Basilii Magni et Gregorii Nazianzeni, Episcoporum et Ecclesiæ Doctorum:

Deus, qui Ecclésiam tuam beatórum Basílii et Gregórii exémplis et doctrínis dignátus es illustráre, concéde, quæsumus, ut tuam discámus in humilitáte veritátem, et eam in caritáte fidéliter operémur. Per Dóminum.
 

Die 6 januarii: Sollemnitas in Epiphania Domini:

Deus, qui hodiérna die Unigénitum tuum géntibus stella duce revelásti, concéde propítius, ut qui jam te ex fide cognóvimus, usque ad contemplándam spéciem tuæ celsitúdinis perducámur. Per Dóminum.
 

Die 7 januarii: Memoria ad libitum S. Raimundi de Penyafort, Presbyteri:

Deus, qui beátum Raimúndum presbýterum insígnis in pecctóres misercórdiæ virtúte decorásti, ejus nobis intercessióne concéde, ut, a peccáti servitúte solúti, quæ tibi sunt plácita líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum.
 

Die 13 januarii: Memoria ad libitum S. Hilarii, Episcopi et Ecclesiæ Doctoris:

Præsta, quæsumus, omnípotens Deus, ut, divinitátem Fílii tui, quam beátus Hilárius epíscopus constánter asseruit, et conveniénter intellégere valeámus, et veráciter profitéri. Per Dóminum.
 

Die 17 januarii: Memoria S. Antonii, Abbatis:

Deus, qui beáto António abbáti tribuísti mira tibi in desérto conversatióne servíre, ejus nobis interventióne concéde, ut, abnegántes nosmetípsos, te júgiter super ómnia diligámus. Per Dóminum.
 

Die 20 januarii: Memoria ad libitum S. Fabiani, Papæ et Martyris:

Deus, tuórum glória sacerdótum, præsta, quæsumus, ut beáti Fabiáni mártyris tui interveniénte suffrágio, ejúsdem proficiámus fídei consórtio dignóque servítio. Per Dóminum.
 

Eodem die 20 januarii: Memoria ad libitum S. Sebastiani, Martyris:

Præsta nobis, quæsumus, Dómine, spíritum fortitúdinis, ut, glorióso exémplo beáti Sebastiáni mártyris tui edócti, tibi magis quam homínibus obdíe discámus. Per Dóminum.
 

Die 21 januarii: Memoria S. Agnetis, Virginis et Martyris:

Omnípotens sempitérne Deus, qui infírma mundi éligis ut fórtia quæque confúndas, concéde propítius, ut qui beátæ Agnétis mártyris tuæ natalícia celebrámus, ejus in fide constántiam subsequámur. Per Dóminum.
 

Die 22 januarii: Memoria S. Vincentii, Diaconi et Martyris:

Omnípotens sempitérne Deus, tuum in nobis Spíritum cleménter infúnde, ut corda nostra ea dilectióne válida potiántur, per quam sanctus martyr Vincéntius ómnia córporis torménta devícit. Per Dóminum.
 

Die 24 januarii: Memoria S. Francisci de Sales, Episcopi et Ecclesiæ Doctoris:

Deus, qui ad animárum salútem beátum Francíscum epíscopum ómnibus ómnia factum esse voluísti, concéde propítius, ut, ejus exémplo, tuæ mansuetúdinem caritátis in fratrum servítio semper ostendámus. Per Dóminum.
 

Die 25 januarii: Festum in Conversione S. Pauli, Apostoli:

Deus, qui univérsum mundum beáti Pauli apóstoli prædicatióne docuísti, da nobis, quæsumus, ut, cujus conversiónem hodie celebrámus, per ejus ad te exémpla gradiéntes, tuæ simus mundo testes veritátis. Per Dóminum.
 

Die 26 januarii: Memoria Ss. Timothei et Titi, Episcoporum:

Deus, qui beátos Timótheum et Titum apostólicis virtútibus decorásti, utriúsque intercessióne concéde, ut, juste et pie vivéntes in hoc sæculo, ad cæléstem mereámur pátriam perveníre. Per Dóminum.
 

Die 27 januarii: Memoria ad libitum S. Angelæ Merici, Virginis:

Pietáti tuæ, quæsumus, Dómine, nos beáta virgo Angela commendáre non désinat, ut, ejus caritátis et prudéntiæ documénta sectántes, tuam valeámus doctrínam custodíre et móribus profitéri. Per Dóminum.
 

Die 28 januarii: Memoria S. Thomæ de Aquino, Presbyteri et Ecclesiæ Doctoris:

Deus, qui beátum Thomam sanctitátsi zelo ac sacræ doctrínæ stúdio conspícuum effecísti, da nobis, quæsumus, et quæ dócuit intelléctu conspícere, et quæ gessit imitatióne complére. Per Dóminum.
 

Die 31 januarii: Memoria S. Joannis Bosco, Presbyteri:

Deus, qui beátum Joánnem presbýterum adulescéntium patrem et magístrum excitásti, concéde, quæsumus, ut, eódem caritátis igne succénsi, ánimas quærere tibíque soli servíre valeámus. Per Dóminum.
 
 

orationes decembris | index orationum | orationes februarii

Compilavit Gregorius Kollmorgen.