Orationes de Festis Domini et Sanctorum Junii.

Die 1 junii: Memoria S. Justini, Martyris:

Deus, qui per stultítiam crucis eminéntem Jesu Christi sciéntiam beátum Justínum mártyrem mirabíliter docuísti, ejus nobis intercessióne concéde, ut, errórum circumventióne depúlsa, fídei firmitátem consequámur. Per Dóminum.
 

Die 2 junii: Memoria ad libitum Ss. Marcellini et Petri, Martyrum:

Deus, qui nos sanctórum mártyrum Marcellíni et Petri confessióne gloriósa circúmdas et prótegis, præsta nobis ex eórum imitatióne profícere, et oratióne fulcíri. Per Dóminum.
 

Die 3 junii: Memoria Ss. Caroli Lwanga et Sociorum, Martyrum:

Deus, qui sánguinem mártyrum semen christianórum esse fecísti, concéde propítius, ut tuæ ager Ecclésiæ, qui est beatórum Cároli ejúsque sociórum cruóre rigátus, in amplam tibi messem júgiter fecundétur. Per Dóminum.
 

Die 5 junii: Memoria S. Bonifatii, Episcopi et Martyris:

Sanctus martyr, Dómine, Bonifátius pro nobis intervéntor exsístat, ut fidem, quam ore dócuit et sánguine consignávit, fírmiter teneámus, et opéribus profiteámur confidénter. Per Dóminum.
 

Die 6 junii: Memoria ad libitum S. Norberti, Episcopi:

Deus, qui beátum Norbértum epíscopum Ecclésiæ tuæ oratióne ac pastoráli zelo minístrum exímium effecísti, præsta, quæsumus, ut, ejus interveniénte suffrágio, fidélium grex pastóres juxta cor tuum et salutária páscua semper invéniat. Per Dóminum.
 

Die 9 junii: Memoria ad libitum S. Ephræm, Diaconi et Ecclesiæ Doctoris:

Córdibus nostris, quæsumus, Dómine, Spíritum Sanctum benígnus infúnde, cujus afflátu beátus Ephræm diáconus in tuis mystériis decantándis exsultávit, ejúsque virtúte tibi soli desérviit. Per Dóminum.
 

Die 11 junii: Memoria S. Barnabæ, Apostoli:

Deus, qui beátum Bárnabam, plenum fide et Spíritu Sancto, ad géntium conversiónem segregáre præcepísti, concéde, ut Evangélium Christi, quod strénue prædicávit, ore et ópere fidéliter nuntiétur. Per Dóminum.
 

Die 13 junii: Memoria S. Antonii de Padova, Presbyteri et Ecclesiæ Doctoris:

Omnípotens sempitérne Deus, qui pópulo tuo beátum Antónium prædicatórem insígnem dedísti, eúmque in necessitátibus intercessórem, concéde, ut, ejus auxílio, christiánæ vitæ documénta sectántes, in ómnibus adversitátibus te subveniéntem sentiámus. Per Dóminum.
 

Die 19 junii: Memoria ad libitum S. Romualdi, Abbatis:

Deus, qui per beátum Romuáldum in Ecclésia tua eremíticam vitam renovásti, concéde, ut, nosmetípsos abnegántes et Christum sequéntes, felíciter ad cæléstia regna mereámur ascéndere. Per Dóminum.
 

Die 21 junii: Memoria S. Aloisii Gonzaga, Religiosi:

Deus, cæléstium auctor donórum, qui in beáto Aloísio miram vitæ innocéntiam cum pæniténtia sociásti, ejus méritis et intercessióne concéde, ut, innocéntem non secúti, pæniténtem imitémur. Per Dóminum.

Aloisius, Ferdinandi Gonzagæ Castellionis Stiverorum marchionis filius, virginitatem beatæ Virgini votam perfecte servavit usque ad mortem ætatis anno quarto et vigesimo, inde juvenis angelicus et angelus in carne jure est appellatus.

Brev. Rom.

Die 22 junii: Memoria ad libitum S. Paulini Nolani, Episcopi:

Deus, qui beátum Paulínum epíscopum paupertátis amóre et pastoráli sollicitúdine claréscere voluísti, concéde propítius, ut, cujus mérita celebrámus, caritátis imitémur exémpla. Per Dóminum.
 

Eodem die 22 junii: Ss. Joannis Fisher, Episcopi, et Thomæ More, Martyrum:

Deus, qui veræ fídei formam in martýrio consummásti, concéde propítius, ut, sanctórum Joánnis et Thomæ intercessióne roboráti, fidem, quam ore profitémur, testimónio vitæ confirmémus. Per Dóminum.
 

Die 24 junii: Sollemnitas in Nativitate S. Joannis Baptistæ:

Deus, qui beátum Joánnem Baptístam suscitásti, ut perféctam plebem Christo Dómino præparáret, da pópulis tuis spiritálium grátiam gaudiórum, et ómnium fidélium mentes dírige in viam salútis et pacis. Per Dóminum.

In Vigilia autem Baptistæ:

Præsta, quæsumus, omnípotens Deus, ut família tua per viam salútis incédat, et, beáti Joánnis Præcursóris hortaménta sectándo, ad eum quem prædíxerat, secúra pervéniat, Dóminum nostrum Jesum Christum. Qui tecum vivit.

Die 27 junii: Memoria ad libitum S. Cyrilli Alexandrini, Episcopi et Ecclesiæ Doctoris:

Deus, qui beátum Cyríllum epíscopum divínæ maternitátis beatíssimæ Vírginis Maríæ assertórem invíctum effecísti, concéde, ut qui vere eam Genetrícem Dei crédimus, per incarnatiónem Christi Fílii tui salvémur. Qui tecum vivit.
 

Die 28 junii: Memoria S. Irenæi, Episcopi et Martyris:

Deus, qui beáto Irenæo epíscopo tribuísti, ut veritátem doctrínæ pacémque Ecclésiæ felíciter confirmáret, concéde, quæsumus, ejus intercessióne, ut nos, fide et caritáte renováti, ad unitátem concordiámque fovéndam semper simus inténti. Per Dóminum.
 

Die 29 junii: Sollemnitas Ss. Petri et Pauli, Apostolorum:

Deus, qui hujus diéi venerándam sanctámque lætítiam in apostolórum Petri et Pauli sollemnitáte tribuísti, da Ecclésiæ tuæ eórum in ómnibus sequi præcéptum, per quos religiónis sumpsit exórdium. Per Dóminum.
 

In Vigilia autem Ss. Petri et Pauli App.:

Da nobis, quæsumus, Dómine Deus noster, beatórum apostolórum Petri et Pauli intercessiónibus sublevári, ut per quos Ecclésiæ tuæ supérni múneris rudiménta donásti, per eos subsídia perpétuæ salútis impéndas. Per Dóminum.


Die 30 junii: Memoria ad libitum Ss. Protomartyrum S. Romanæ Ecclesiæ:

Deus, qui Románæ Ecclésiæ copiósa primórdia mártyrum sánguine consecrásti, concéde, quæsumus, ut firma virtúte de tanti agóne certáminis solidémur, et pia semper victória gaudeámus. Per Dóminum.
 
 





orationes maji | index orationum | orationes julii

Compilavit Gregorius Kollmorgen.