Orationes de Festis Domini et Sanctorum Maji.

Die 1 maji: Memoria ad libitum S. Joseph Opificis:

Rerum cónditor, Deus, qui legem labóris humáno géneri statuísti, concéde propítius, ut, sancti Joseph exémplo et patrocínio, ópera perficiámus quæ præcipis, et præmia consequámur quæ promíttis. Per Dóminum.
 

Die 2 maji: Memoria S. Athanasii, Episcopi et Ecclesiæ Doctoris:

Omnípotens sempitérne Deus, qui beátum Athanásium epíscopum divinitátis Fílii tui propugnatórem exímium suscitásti, concéde propítius, ut, ejus doctrína et protectióne gaudéntes, in tui cognitióne et amóre sine intermissióne crescámus. Per Dóminum.
 

Die 3 maji: Festum Ss. Philippi et Jacobi, Apostlorum:

Deus, qui nos ánnua apostolórum Philíppi et Jacóbi festivitáte lætíficas, da nobis, ipsórum précibus, in Unigéniti tui passióne et resurrectióne consórtium, ut ad perpétuam tui visiónem perveníre mereámur. Per Dóminum.
 

Die 12 maji: Memoria ad libitum Ss. Nerei et Achillei, Martyrum:

Præsta, quæsumus, omnípotens Deus, ut, qui gloriósos mártyres Néreum et Achílleum fortes in sua confessióne cognóvimus, pios apud te in nostra intercessióne sentiámus. Per Dóminum.
 

Eodem die 12 maji: S. Pancratii, Martyris:

Lætétur Ecclésia tua, Deus, beáti Pancrátii mártyris confísa suffrágiis, atque, ejus précibus gloriósis, et devóta permáneat, et secúra sonsístat. Per Dóminum.
 

Die 14 maji: Festum S. Matthiæ, Apostoli:

Deus, qui beátum Matthíam Apostolórum collégio sociásti, ejus nobis interventióne concéde, ut, dilectiónis tuæ sorte gaudéntes, cum eléctis numerári mereámur. Per Dóminum.
 

Die 18 maji: Memoria ad libitum S. Joannis I, Papæ et Martyris:

Deus, fidélium remunerátor animárum, qui hunc diem beáti Joánnis papæ martýrio consecrásti, exáudi preces pópuli tui, et præsta, ut, qui ejus mérita venerámur, fídei constántiam imitémur. Per Dóminum.

Hodie dies est natalis beatissimi domni apostolici nostri, Johannis Pauli  Papæ II, anno Salutis MCMXX. Oremus pro eo!
 

Die 20 maji: Memoria ad libitum S. Bernardini Senensis, Presbyteri:

Deus, qui beáto Bernardíno presbýtero sancti nóminis Jesu amórem exímium tribuísti, ejus méritis precibúsque concéde, ut spíritus nos semper tuæ dilectiónis accéndat. Per Dóminum.
 

Die 25 maji: Memoria ad libitum S. Bedæ Venerabilis, Presbyteri et Ecclesiæ Doctoris:

Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Bedæ presbýteri eruditióne claríficas, fámulis tuis concéde propítius, et ejus semper illustrári sapiéntia, et méritis adjuvári. Per Dóminum.
 

Eodem die 25 maji: Memoria ad libitum S. Gregorii VII, Papæ:

Da Ecclésiæ tuæ, quæsumus, Dómine, spíritum fortitúdinis zelúmque justítiæ, quibus beátum Gregórium papam claréscere voluísti, ut, iniquitátem réprobans, quæcúmque recta sunt líbera exérceat caritáte. Per Dóminum.
 

Eodem die 25 maji: Memoria ad libitum S. Mariæ Magdalenæ de’ Pazzi, Virginis:

Deus, virginitátis amátor, qui beátam Maríam Magdalénam vírginem, tuo amóre succénsam, donis cæléstibus decorásti, da ut, quam hódie venerámur, ejus puritátis caritatísque imitémur exémpla. Per Dóminum.
 

Die 26 maji: Memoria S. Philippi Neri, Presbyteri:

Deus, qui fidéles tibi servos sanctitátis glória sublimáre non desísitis, concéde propítius, ut illo nos igne Spíritus Sanctus inflámmet, quo beáti Philíppi cor mirabíliter penetrávit. Per Dóminum.
 

Die 27 maji: Memoria ad libitum S. Augustini Cantuariensis, Episcopi:

Deus, qui beáti Augustíni epíscopi prædicatióne Anglórum gentes ad Evangélium perduxísti, tríbue, quæsumus, ut ejus labórum fructus in Ecclésia tua perénni fecunditáte persístant. Per Dóminum.
 

Die 31 maji: Festum in Visitatione B. Mariæ Virg.:

Omnípotens sempitérne Deus, qui beátam Vírginem Maríam, Fílium tuum gestántem, ad visitándam Elísabeth inspirásti, præsta, quæsumus, ut, affla´nti Spirítui obsequéntes, cum ipsa te semper magnificáre possímus. Per Dóminum.
 

Sabbato post dominicam II post Pentecosten: Memoria Immaculati Cordis B. Mariæ Virg.:

Deus, qui in corde beátæ Maríæ Vírginis dignum Sancti Spíritus habitáculum præparásti, concéde propítius, ut, ejúsdem Vírginis intercessióne, tuæ glóriæ templum inveníri mereámur. Per Dóminum.



orationes aprilis | index orationum | orationes junii

Compilavit Gregorius Kollmorgen.