Orationes de Festis Domini et Sanctorum Martii.

Die 4 martii: Memoria ad libitum S. Casimiri:

Deus omnípotens, cui servíre regnáre est, concéde nobis, beáti Casimíri intercedénte suffrágio, tibi in sanctitáte et justítia perpétuo famulári.Per Dóminum.
 

Die 7 martii: Memoria Ss. Perpetuæ et Felicitatis, Martyrum:

Deus, cujus urgénte caritáte beátæ mártyres Perpétua et Felícitas torméntum mortis, contémpto persecutóre, vicérunt, da nobis, quæsumus, eárum précibus, ut in tua semper dilectióne crescámus. Per Dóminum.
 

Die 8 martii: Memoria ad libitum S. Joannis a Deo, Religiosi:

Deus, qui beátum Joánnem misericórdiæ spíritu perfudísti, da, quæsumus, ut, caritátis ópera exercéntes, inter eléctos in regno tuo inveníri mereámur. Per Dóminum.
 

Die 9 martii: Memoria ad libitum S. Franciscæ Romanæ, Religiosæ:

Deus, qui nobis in beáta Francísca singuláre dedísti conjugális et monásticæ conversatiónis exémplar, fac nos tibi perseveránter deservíre, ut in ómnibus vitæ adjúnctis te conspícere et sequi valeámus. Per Dóminum.
 

Die17 martii: Memoria ad libitum S. Patricii, Episcopi:

Deus, qui ad prædicándam Hibérniæ pópulis glóriam tuam beátum Patrícium epíscopum providísti, ejus méritis et intercessióne concéde, ut, qui christiáno nómine gloriántur, tua mirabília homínibus júgiter annúntient. Per Dóminum.
 

Die 18 martii: Memoria ad libitum S. Cyrilli Hierosolymitani, Episcopi et Ecclesiæ Doctoris:

Deus, qui Ecclésiam tuam per beátum Cyríllum epíscopum ad mystéria salútis profúndius attingénda mirabíliter adduxísti, da nobis, ejus intercessióne, Fílium tuum ita agnóscere, ut vitam abundántius habeámus. Per Dóminum.
 

Die 19 martii: Sollemnitas S. Joseph, Sponsi Beatæ Mariæ Virginis:

Præsta, quæsumus, omnípotens Deus, ut humánæ salútis mystéria, cujus primórdia beáti Joseph fidéli custódiæ commisísti, Ecclésia tua, ipso intercedénte, júgiter servet implénda. Per Dóminum.
 

Die 23 martii: Memoria ad libitum S. Turibii de Mongrovejo, Episcopi:

Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Turíbii epíscopi apostólicis curis zelóque veritátis auxísti, concéde, ut pópulus tibi sacrátus fídei et sanctitátis nova semper increménta suscípiat. Per Dóminum.
 

Die 25 martii: Sollemnitas in Annuntiatione Domini:

Deus, qui Verbum tuum in útero Vírginis Maríæ veritátem carnis humánæ suscípere voluísti, concéde, quæsumus, ut, qui Redemptórem nostrum Deum et hóminem confitémur, ipsíus étiam divínæ natúræ mereámur esse consórtes. Per Dóminum.
 
 

orationes februarii | index orationum | orationes aprilis

Compilavit Gregorius Kollmorgen.