Orationes de Festis Domini et Sanctorum mobilibus.

Dominica post diem 6 januarii: Festum in Baptismate Domini:

Omnípotens sempitérne Deus, qui Christum, in Jordáne flúmine baptizátum, Spíritus Sancto super eum descendénte, diléctum Fílium tuum sollémniter declarásti, concéde fíliis adoptiónis tuæ, ex aqua et Spíritu Sancto renátis, ut in beneplácito tuo júgiter persevérent. Per Dóminum.
 

Dominica post Pentecosten: Sollemnitas Sanctissimæ Trinitatis:

Deus Pater, qui, Verbum veritátis et Spíritum sanctificatiónis mittens in mundum, admirábile mystérium tuum homínibus declarásti, da nobis, in confessióne veræ fídei, ætérnæ glóriam Trinitátis agnóscere, et Unitátem adoráre in poténtia majestátis. Per Dóminum.
 

Feria V post Ss.mam Trinitatem: Sollemnitas Sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi:

Deus, qui nobis sub sacraménto mirábili passiónis tuæ memóriam reliquísti, tribue, quæsumus, ita nos córporis et sánguinis tui sacra mystéria venerári, ut redemptiónis tuæ fructum in nobis júgiter sentiámus. Qui vivis.
 

Feria VI post dominicam II post Pentecosten: Sollemnitas Sacratissimi Cordis Jesu:

Concéde, quæsumus, omnípotens Deus, ut qui, dilécti Fílii tui corde gloriántes, ejus præcípua in nos benefícia recólimus caritátis, de illo donórum fonte cælésti supereffluéntem grátiam mereámur accípere. Per Dóminum.
 

Sabbato post dominicam II post Pentecosten: Memoria ad libitum Immaculati Cordis B. Mariæ Virginis:

Deus, qui in corde beátæ Maríæ Vírginis dignum Sancti Spíritus habitáculum præparásti, concéde propítius, ut, ejúsdem Vírginis intercessióne, tuæ glóriæ templum inveníri mereámur. Per Dóminum.
 

Dominica ultima per annum: Sollemnitas Domini nostri Jesu Christi Universorum Regis:

Omnípotens sempitérne Deus, qui in dilécto Fílio tuo, universórum rege, ómnia instauráre voluísti, concéde propítius, ut tota creatúra, a servitúte liberáta, tuæ majestáti desérviat ac te sine fine colláudet. Per Dóminum.
 

Dominica infra octavam Nativitatis, vel, ea deficiente, die 30 decembris: Festum S. Familiæ Jesu, Mariæ et Joseph:

Deus, qui præclára nobis sanctæ Famíliæ dignátus es exémpla præbére, concéde propítius, ut, domésticis virtútibus caritatísque vínculis illam sectántes, in lætítia domus tuæ præmiis fruámur ætérnis. Per Dóminum.
 
 















 index orationum

Compilavit Gregorius Kollmorgen.