Orationes de Festis Domini et Sanctorum Novembris.

Die 1 novembris: Sollemnitas Omnium Sanctorum:

Omnípotens sempitérne Deus, qui nos ómnium sanctórum tuórum mérita sub una tribuísti celebritáte venerári, quæsumus, ut desiderátam nobis tuæ propitiatiónis abundántiam, multiplicátis intercessóribus, largiáris. Per Dóminum.
 

Die 2 novembris: In Commemoratione omnium fidelium defunctorum:

Varia Missarum formularia cum congruentibus orationibus sumi possunt; hæ orationes sumuntur et in Divino Officio. Ad Officium lectionis tamen oretur:
Preces nostras, quæsumus, Dómine, benígnus exáudi, ut, dum attóllitur nostra fides in Fílio tuo a mortuis suscitáto, in famulórum tuórum præstolánda resurrectióne spes quoque nostra firmétur. Per Dóminum.
 

Die 3 novembris: Memoria ad libitum S. Martini de Porres, Religiosi:

Deus, qui beátum Martínum per humilitátis iter ad cæléstem glóriam perduxísti, tríbue nobis ejus ita nunc pérsequi exémpla præclára, ut exaltári cum ipso mereámur in cælis. Per Dóminum.
 

Die 4 novembris: Memoria S. Caroli Borromeo, Episcopi:

Custódi, quæsumus, Dómine, in pópulo tuo spíritum, quo beátum Cárolum epíscopum implevísti, ut Ecclésia indesinénter renovétur, et, christi se imágini confórmans, ipsíus vultum mundo váleat osténdere. Per Dóminum.
 

Die 9 novembris: Festum in Dedicatione Basilicæ Lateranensis:

Extra eandem ipsam Archibasilicam Lateranensem Ss.mi Salvatoris et S. Joannis Baptistæ:
Deus, qui de vivis et eléctis lapídibus ætérnum habitáculum tuæ præparas majestáti, multíplica in Ecclésia tua spíritum grátiæ, quem dedísti, ut fidélis tibi pópulus in cæléstis ædificatiónem Jerúsalem semper accréscat. Per Dóminum.

Vel:
Deus, qui pópulum tuum Ecclésiam vocáre dignátus es, da, ut plebs in nómine tuo congregáta te tímeat, te díligat, te sequátur et ad cæléstia promíssa, te ducénte, pervéniat. Per Dóminum.
 

Die 10 novembris: Memoria S. Leonis Magni, Papæ et Ecclesiæ Doctoris:

Deus, qui advérsus Ecclésiam tuam, in apostólicæ petræ soliditáte fundátam, portas ínferi numquam prævalére permíttis, da ei, quæsumus, ut, intercedénte beáto Leóne papa, in tua veritáte consístens, pace contínua muniátur. Per Dóminum.
 

Die 11 novembris: Memoria S. Martini, Episcopi:

Deus, qui in beáto Martíno epíscopo sive per vitam sive per mortem magnificátus es, ínnova grátiæ tuæ mirabília in córdibus nostris, ut neque mors neque vita separáre nos possit a caritáte tua. Per Dóminum.
 

Die 12 novembris: Memoria S. Josaphat, Episcopi et Martyris:

Excita, quæsumus, Dómine, in Ecclésia tua Spíritum, quo replétus beátus Jósaphat ánimam suam pro óvibus pósuit, ut, eo intercedénte, nos quoque eódem Spíritu roboráti, ánimam nostram pro frátribus pónere non vereámur. Per Dóminum.
 

Die 15 novembris: Memoria S. Alberti Magni, Episcopi et Ecclesiæ Doctoris:

Deus, qui beátum Albértum epíscopum in humána sapiéntia cum divína fide componénda magnum effecísti, da nobis, quæsumus, ita ejus magistérii inhærére doctrínis, ut per scientiárum progréssus ad profundiórem tui cognitiónem et amórem perveniámus. Per Dóminum.
 

Die 16 novembris: Memoria ad libitum S. Margaritæ Scotiæ:

Deus, qui beátam Margarítam exímia in páuperes caritáte mirábilem effecísti, da ut, ejus intercessióne et exémplo, imáginem bonitátis tuæ inter hómines referámus. Per Dóminum.
 

Eodem die 16 novembris: Memoria ad libitum S. Gertrudis, Virginis:

Deus, qui jucúndam tibi mansiónem in corde beátæ Gertrúdis vírginis præparásti, ipsíus intercessióne, cordis nostri ténebras cleménter illústra, ut te in nobis præséntem et operántem lætánter experiámur. Per Dóminum.
 

Die 17 novembris: Memoria S. Elisabeth Hungariæ:

Deus, qui beátæ Elísabeth tribuísti in paupéribus Christum cognóscere ac venerári, da nobis, ejus intercessióne, egénis et tribulátis jugi caritáte servíre. Per Dóminum.
 

Die 18 novembris: Memoria ad libitum in Dedicatione Basilicarum Ss. Petri et Pauli, Apostolorum:

Ecclésiam tuam, Dómine, apostólicis defénde præsídiis, ut, per quos inítium divínæ cognitiónis accépit, per eos usque in finem sæculi cápiat grátiæ cæléstis augméntum. Per Dóminum.
 

Die 21 novembris: Memoria in Præsentatione beatæ Mariæ Virginis:

Sanctíssimæ venerántibus Vírginis Maríæ memóriam gloriósam, ipsíus nobis, quæsumus, Dómine, intercessióne concéde, ut de plenitúdine grátiæ tuæ nos quoque mereámur accípere. Per Dóminum.
 

Die 22 novembris: Memoria S. Cæciliæ, Virginis et Martyris:

Supplicatiónibus nostris, Dómine, adésto propítius et, beátæ Cæcíliæ intercessióne, preces nostras dignánter exáudi. Per Dóminum.
 

Die 23 novembris: Memoria ad libitum S. Clementis I, Papæ et Martyris:

Omnípotens sempitérne Deus, qui in ómnium sanctórum tuórum es virtúte mirábilis, da nobis in beáti Cleméntis ánnua commemoratióne lætári, qui, Fílii tui sacérdos et martyr, quod mystério gessit, testimónio comprobávit, et quod prædicávit ore, confirmávit exémplo. Per Dóminum.
 

Eodem die 23 novembris: Memoria ad libitum S. Columbani, Abbatis:

Deus, qui beáto Columbáno evangelizándi munus et monásticæ vitæ stúdium mirabíliter conjunxísti, præsta, quæsumus, ut, ejus intercessióne et exémplo, te super ómnia quærere et credéntium pópulum augére studeámus. Per Dóminum.
 

Die 24 novembris: Meoris ad libitum Ss. Andreæ Dung-Lac, Presbyteri, et Sociorum, Martyrum:

Deus, omnis paternitátis fons et orígo, qui beátos mártyres Andréam et sócios ejus Cruci Fílii tui usque ad sánguinis effusiónem fidéles effecísti, eórum intercessióne concéde, ut amórem tuum inter fratres propagántes fílii tui nominári et esse valeámus. Per Dóminum.
 

Die 30 novembris: Festum S. Andreæ, Apostoli:

Majestátem tuam, Dómine, supplíciter exorámus, ut, sicut Ecclésiæ tuæ beátus Andréas apóstolus éxstitit prædicátor et rector, ita apud te sit pro nobis perpétuus intercéssor. Per Dóminum.
 
 


orationes octobris | index orationum | orationes decembris

Compilavit Gregorius Kollmorgen.