Orationes de Festis Domini et Sanctorum Octobris.

Die 1 octobris: Memoria S. Teresiæ a Jesu Infante, Virginis et Ecclesiæ Doctoris:

Deus, qui regnum tuum humílibus parvulísque dispónis, fac nos beátæ Terésiæ trámitem prósequi confidénter, ut, ejus intercessióne, glória tua nobis revelétur ætérna. Per Dóminum.
 

Die 2 octobris: Memoria Ss. Angelorum Custodum:

Deus, qui ineffábili providéntia sanctos ángelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris, largíre supplícibus tuis, et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére. Per Dóminum.
 

Die 4 octobris: Memoria S. Francisci Assisiensis:

Deus, qui beáto Francísco paupertáte et humilitáte Christo configurári tribuísti, concéde, ut, per illíus sémitas gradiéntes, Fílium tuum sequi et tibi conjúngi læta valeámus caritáte. Per Dóminum.
 

Die 6 octobris: Memoria ad libitum S. Brunonis, Presbyteri:

Deus, qui sanctum Brunónem ad serviéndum tibi in solitúdine vocásti, ejus nobis intercessióne concéde, ut, per hujus mundi varietátes, tibi júgiter vacémus. Per Dóminum.
 

Die 7 octobris: Memoria Beatæ Mariæ Virginis a Rosario:

Grátiam tuam, quæsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde, ut qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus, beáta María Vírgine intercedénte, per passiónem ejus et crucem ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per Dóminum.
 

Die 9 octobris: Memoria ad libitum Ss. Dionysi, Episcopi, et Sociorum, Martyrum:

Deus, qui beátum Dionýsium ejúsque sócios ad prædicándam géntibus glóriam tuam misísti, eósque virtúte constántiæ in passióne roborásti, tríbue nobis, quæsumus, ex eórum imitatióne próspera mundi despícere, et nulla ejus advérsa formidáre. Per Dóminum.
 

Eodem die 9 octobris: Memoria ad libitum S. Joannis Leonardi, Presbyteri:

Bonórum ómnium largítor, Deus, qui per beátum Joánnem presbýterum pópulis Evangélium nuntiáre fecísti, ejus intercessióne concéde, ut fides vera semper ubíque profíciat. Per Dóminum.
 

Die 14 octobris: Memoria ad libitum S. Callisti I, Papæ et Martyris:

Preces pópuli tui, quæsumus, Dómine, cleménter exáudi, ut beáti Callísti papæ méritis adjuvémur, cujus passióne lætámur. Per Dóminum.
 

Die 15 octobris: Memoria S. Teresiæ a Jesu, Virginis et Ecclesiæ Doctoris:

Deus, qui per Spíritum tuum beátam Terésiam suscitásti, ut requiréndæ perfectiónis sémitam Ecclésiæ manifestaret, da nobis et cæléstis ejus doctrínæ pábulo semper nutríri, et veræ sanctitátis desidério accéndi. Per Dóminum.
 

Die 16 octobris: Memoria ad libitum S. Hedvigis, Religiosæ:

Concéde, quæsumus, omnípotens deus, ut veneránda nobis beátæ Hedvígis intercéssio tríbuat cæléste subsídium, cujus vita mirábilis ómnibus humilitátis præstat exémplum. Per Dóminum.
 

Eodem die 16 octobris: Memoria ad libitum S. Margaritæ Mariæ Alacoque, Virginis:

Effúnde super nos, quæsumus, Dómine, spíritum quo beátam Margarítam Maríam singuláriter ditásti, ut scire valeámus supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, et impleámur in omnem plenitúdinem Dei. Per Dóminum.
 

Die 17 octobris: Memoria S. Ignatii Antiocheni, Episcopi et Martyris:

Omnípotens sempitérne Deus, qui sanctórum mártyrum confessiónibus Ecclésiæ tuæ sacrum corpus exórnas, concéde, quæsumus, ut hodiérna glória passiónis, sicut beáto Ignátio magnificéntiam tríbuit sempitérnam, ita nobis perpétuum munímen operétur. Per Dóminum.
 

Die 18 octobris: Festum S. Lucæ, Evangelistæ:

Dómine Deus, qui beátum Lucam elegísti, ut prædicatióne et scriptis mystérium tuæ in páuperes dilectiónis reveláret, concéde, ut, qui tuo jam nómine gloriántur, cor unum et ánima una esse persevérent, et omnes gentes tuam mereántur vidére salútem. Per Dóminum.
 

Die 19 octobris: Memoria ad libitum Ss. Joannis de Brebeuf et Isaac Jogues, Presbyterorum, et Sociorum, Martyrum:

Deus, qui primítias fídei in boreálibus Américæ regiónibus sanctórum Joánnis et Isaac eorúmque sociórum prædicatióne et sánguine consecrásti, concéde propítius, ut eórum intercessióne, flórida christianórum seges ubíque in dies augeátur. Per Dóminum.
 

Eodem die 19 octobris: Memoria ad libitum S. Pauli a Cruce, Presbyteri:

Impetret nobis, Dómine, grátiam tuam sanctus présbyter Paulus, qui único crucem amóre diléxit, ut, ejus exémplo vivídius incitáti, crucem nostram fórtiter amplectámur. Per Dóminum.
 

Die 23 octobris: Memoria ad libitum S. Joannis de Capestrano, Presbyteri:

Deus, qui ad pópulum fidélem in angústiis confortándum, beátum Joánnem suscitásti, præsta quæsumus, ut nos in tuæ protectiónis securitáte constítuas, et Ecclésiam tuam perpétua pace custódias. Per Dóminum.
 

Die 24 octobris: Memoria ad libitum S. Antonii Mariæ Claret, Episcopi:

Deus, qui in evangelizándis pópulis beátum Antónium Maríam epíscopum mira caritáte et patiéntia roborásti, ejus nobis intercessióne concéde, ut, quæ tua sunt quæréntes, eníxe in Christo lucrándis frátribus incumbámus. Per Dóminum.
 

Die 28 octobris: Festum Ss. Simonis et Judæ, Apostolórum:

Deus, qui nos per beátos Apóstolos ad agnitiónem tui nóminis veníre tribuísti, intercedéntibus sanctis Simóne et Juda, concéde propítius, ut semper augeátur Ecclésia increméntis in te credéntium populórum. Per Dóminum.
 
 

orationes septembris | index orationum | orationes novembris

Compilavit Gregorius Kollmorgen.