Orationes de Festis Domini et Sanctorum Septembris.

Die 3 septembris: Memoria S. Gregorii Magni, Papæ et Ecclesiæ Doctoris:

Deus, qui pópulis tuis indulgéntia cónsulis et amóre domináris, da spíritum sapiéntiæ, intercedénte beáto Gregório papa, quibus dedísti régimen disciplínæ, ut de proféctu sanctárum óvium fiant gáudia ætérna pastórum. Per Dóminum.
 

Die 8 septembris: Festum in Nativitate beatæ Mariæ Virginis:

Fámulis tuis, quæsumus, Dómine, cæléstis grátiæ munus impertíre, ut, quibus beátæ Vírginis partus éxstitit salútis exórdium, Nativitátis ejus festívitas pacis tríbuat increméntum. Per Dóminum.
 

Die 9 septembris: Memoria ad libitum S. Petri Claver, Presbyteri:

Deus, qui beátum Petrum servórum servum effecísti eúmque mira in eis juvándis caritáte et patiéntia roborásti, ejus nobis intercessióne concede, ut, quæ Jesu Christi sunt, quærentes, próximos ópere et veritáte diligámus. Per Dóminum.
 

Die 13 septembris: Memoria S. Joannis Chrysostomi, Episcopi et Ecclesiæ Doctoris:

Deus, in te sperántium fortitúdo, qui beátum Joánnem Chrysóstomum epíscopum mira eloquéntia et tribulatiónis experiménto claréscere voluísti, da nobis, quæsumus, ut, ejus doctrínis erudíti, invíctæ patiéntiæ roborémur exémplo. Per Dóminum.

Die 14 septembris: Festum in Exaltatione Sanctæ Crucis:

Deus, qui Unigénitum tuum crucem subíre voluísti, ut salvum fáceret genus humánum, præsta, quæsumus, ut, cujus mystérium in terra cognóvimus, ejus redemptiónis præmia in cælis cónsequi mereámur. Per Dóminum.
 

Die 15 septembris: Memoria beatæ Mariæ Virginis perdolentis:

Deus, qui Fílio tuo in cruce exaltáto compatiéntem Matrem astáre voluísti, da Ecclésiæ tuæ, ut, Christi passiónis cum ipsa consors effécta, ejúsdem resurrectiónis párticeps esse mereátur. Per Dóminum.
 

Die 16 septembris: Memoria Ss. Cornelii, Papæ, et Cypriani, Episcopi, Martyrum:

Deus, qui pópulo tuo beátos Cornélium et Cypriánum sédulos pastóres et invíctos mártyres præstitísti, concéde, ut, eórum intercessióne, fide et constántia roborémur, et pro Ecclésiæ unitáte óperam tribuámus impénse. Per Dóminum.
 

Die 17 septembris: Memoria ad libitum S. Roberti Bellarmino, Episcopi et Eccl. Doctoris:

Deus, qui, ad tuæ fidem Ecclésiæ vindicándam, beátum Robértum epíscopum mira eruditióne et virtúte decorásti, ejus intercessióne concéde, ut pópulus tuus ejúsdem fídei semper integritáte lætétur. Per Dóminum.
 

Die 19 septembris: Memoria ad libitum S. Januarii, Episcopi et Martyris:

Deus, qui nos concédis beáti Januárii mártyris memóriam venerári, da nobis in ætérna beatitúdine de ejus societáte gaudére. Per Dóminum.
 

Die 20 septembris: Memoria Ss. Andreæ Kim Taegon, Presbyteri, et Pauli Chong Hasang, et Sociorum, Martyrum:

Deus, ómnium géntium creátor et salus, qui in Coreána regióne ad cathólicam fidem pópulum adoptiónis mirabíliter vocásti atque sanctórum mártyrum Andréæ, Pauli ac sociórum gloriósa confessióne créscere fecísti, eórum exémplo et intercessióne concéde, ut nos quoque in mandátis tuis usque ad mortem perseveráre valeámus. Per Dóminum.
 

Die 21 septembris: Festum S. Matthæi, Apostoli et Evangelistæ:

Deus, qui ineffábili misericórdia beátum Matthæum ex publicáno Apóstolum es dignátus elígere, da nobis, ejus exémplo et intercessióne suffúltis, ut, te sequéntes, tibi fírmiter adhærére mereámur. Per Dóminum.
 

Die 26 septembris: Memoria ad libitum Ss. Cosmæ et Damiani, Martyrum:

Magníficet te, Dómine, sanctórum tuórum Cosmæ et Damiáni veneránda memória, quia illis glóriam sempitérnam, et opem nobis ineffábili providéntia contulísti. Per Dóminum.
 

Die 27 septembris: Memoria S. Vincentii de Paul, Presbyteri:

Deus, qui ad salútem páuperum et cleri institutiónem beátum Vincéntium presbýterum virtútibus apostólicis imbuísti, præsta, quæsumus, ut, eódem spíritu fervéntes, et amémus quod amávit, et quod dócuit operémur. Per Dóminum.

Die 28 septembris: Memoria ad libitum S. Venceslai, Martyris:

Deus, qui beátum mártyrem Vencesláum cælésti regno terrénum postpónere docuísti, ejus précibus concéde, ut, nosmetípsos abnegántes, tibi toto corde adhærére valeámus. Per Dóminum.
 

Eodem die 28 septembris: Memoria ad libitum Ss. Laurentii Ruiz et Sociorum, Martyrum:

Beatórum mártyrum tuórum Lauréntii et sociórum, quæsumus, Dómine Deus, patiéntiam in servítio tui et próximi nobis concéde, quia in regno tuo sunt beáti, qui persecutiónem patiúntur propter justítiam. Per Dóminum.
 

Die 29 septembris: Festum Ss. Michaelis, Gabrielis et Raphaelis, Archangelorum:

Deus, qui miro órdine angelórum ministéria hominúmque dispénsas, concéde propítius, ut, a quibus tibi ministrántibus in cælo semper assístitur, ab his in terra vita nostra muniátur. Per Dóminum.
 

Die 30 septembris: Memoria S. Hieronymi, Presbyteri et Ecclesiæ Doctoris:

Deus, qui beáto Hierónymo presbýtero suávem et vivum Scriptúræ sacræ afféctum tribuísti, da, ut pópulus tuus verbo tuo ubérius alátur, et in eo fontem vitæ invéniat. Per Dóminum.
 
 

orationes augusti | index orationum | orationes octobris

Compilavit Gregorius Kollmorgen.