HYMNUS AMORIS S. FRANCISCI XAVERII

O Deus, ego amo Te!
Nec amo Te, ut salves me,
aut quia non amántes Te,
ætérno punis igne:
Tu, Tu, mi Jesu, totum me
ampléxus es in Cruce.
Tulísti clavos, lánceam
multámque ignomíniam,
innúmeros dolóres,
sudóres et angóres
ac mortem: et hæc propter me
ac pro me peccatóre!
Cur ígitur non amem Te,
o Jesu amantíssime?
Non ut in cælo salves me,
aut ne ætérno damnes me,
nec præmii ullíus spe;
sed sicut Tu amásti me,
sic amo et amábo Te,
solum quia Rex meus es,
et solum quia Deus es. Amen.

index orationum variarum | index generalis

Compilavit Gregorius Kollmorgen.