Orationes Hebdomadæ sanctæ

Dominica in palmis de Passione Domini:

Omnípotens sempitérne Deus, qui humáno géneri, ad imitándum humilitátis exémplum, Salvatórem nostrum carnem súmere et crucem subíre fecísti, concéde propítius, ut et patiéntiæ ipsíus habére documénta et resurrectiónis consórtia mereámur. Per Dóminum.
 

Feria II Hebdomadæ sanctæ: 

Da, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, qui ex nostra infirmitáte defícimus, intercedénte unigéniti Fílii tui passióne, repirémus. Qui tecum.
 

Feria III Hebdomadæ sanctæ:

Omnípotens sempitérne Deus, da nobis ita domínicæ passiónis sacrménta perágere, ut indulgéntiam percípere mereámur. Per Dóminum.
 

Feria IV Hebdomadæ sanctæ:

Deus, qui pro nobis Fílium tuum crucis patíbulum subíre voluísti, ut inimíci a nobis expélleres potestátem, concéde nobis fámulis tuis, ut resurrectiónis grátiam consequámur. Per Dóminum.
 

Feria V Hebdomadæ sanctæ:

Ad Missam chrismatis:
Deus, qui Unigénitum Fílium tuum unxísti, Spíritu Sancto Christúmque Dóminum constituísti, concéde propítius, ut, ejúsdem consecratiónis partícipes effécti, testes Redemptiónis inveniámur in mundo.
Per Dóminum.
Ad Liturgiam Horarum usque ad Nonam inclusive; postea incipit Sacrum Triduum Paschale :

Deus, quem dilígere et amáre justítia est, ineffábilis grátiæ tuæ in nobis dona multíplica, et, qui fecísti nos in morte Fílii tui speráre quæ crédimus, fac nos, eódem resurgénte, perveníre quo téndimus. Qui tecum.


 

hebdomada præcedens | index orationum | Sacrum Triduum Paschale

Compilavit Gregorius Kollmorgen.