Hymni in Festis Sanctorum

 

1. Hymnus in Festo S. Gregorii Magni, Papæ et Eccl. Doct.

(die 3 septembris)

Anglórum jam apóstolus,
nunc angelórum sócius,
ut tunc, Gregóri, géntibus,
succúrre jam credéntibus.

Tu largas opum cópias
omnémque mundi glóriam
spernis, ut inops ínopem
Jesum sequáris príncipem.

Te celsus Christus póntifex
suæ præfert Ecclésiæ;
sic Petri gradum pércipis,
cujus et normam séqueris.

Scriptúræ sacræ mýstica
mire solvis ænígmata,
excelsáque mystéria
te docet ipsa Véritas.

O póntifex egrégie,
lux et decus Ecclésiæ,
non sinas n perículis
quos tot mandátis ínstruis.

Sit Patri laus ingénito,
sit decus Unigénito,
sit utriúsque párili
majéstas summa Flámini. Amen.
 

2. Hymnus in Festo B. Mariæ Virg. a Rosario

(die 7 octobris)
Te gestiéntem gáudiis,
te sáuciam dolóribus,
te jugi amíctam glória,
o Virgo Mater, pángimus.

Ave, redúndans gáudio,
dum cóncipis, dum vísitas,
et edis, offers, ínvenis,
mater beáta, Fílium.

Ave, dolens et íntimo
in corde agónem, vérbera,
spinas crucémque Fílii
perpéssa, princeps mártyrum.

Ave, in triumphis Fílii,
in ígnibus Parácliti,
in regni honóre et lúmine
regína fulgens glória.

Veníte, gentes, cárpite
ex his rosas mystériis,
et pulchri amóris ínclitæ
matri corónas néctite.

Jesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempiterna sæcula. Amen.
 

3. Hymnus in Festo S. Martini Turonensis, Episcopi

(die 11 novembris)

Martíne, par apóstolis,
festum coléntes tu fove;
qui vívere discípulis
aut mori vis, nos réspice.

Fac nunc quod olim gésseras,
nunc præsules clarífica,
auge decus Ecclésiæ,
fraudes relíde Sátanæ.

Qui ter chaos evísceras,
mersos reátu súscita;
divíseras ut chlámydem,
nos índue justítiam.

Ut speciális glóriæ
quondam tuæ memíneris,
pontíficum nunc órdini
pio favóre súbveni.

Sit Trinitáti glória,
Martínus ut conféssus est,
ejus fidem qui júgiter
in nos per actus ínserat. Amen.

index hymnorum | index generalis

Compilavit Gregorius Kollmorgen.