ORATIO PRO PONTIFICE NOSTRO

JOANNE PAULO PP. II

GLORIOSE REGNANTE


V. Orémus pro Pontífice nostro Joánne Paulo!
R. Dóminus consérvet eum, et vivíficet eum, et beátum fáciat eum in terra, et non tradat eum in ánimam inimicórum ejus!

Deus, ómnium fidélium pastor et rector, fámulum tuum Joánnem Paulum, quem pastórem Ecclésiæ tuæ præésse voluísti, propítius réspice: da ei, quæsumus, verbo et exémplo, quibus præest, profícere; ut ad vitam, una cum grege sibi crédito, pervéniat sempitérnam. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.
 
 

index orationum variarum | index generalis

Compilavit Gregorius Kollmorgen.