BENEDICTIO MENSÆ

Modus benedicendæ mensæ usui laicorum adaptatus.

Si plures comedunt, benedicturus dicat ea, quæ signo V sunt signata. Si mensa est unius tantum, is quoque uti potest modum benedicendi sequentem, quo in casu omnia sequentia, sive signo V sive signo R signata, dicat.

ANTE PRANDIUM

V. Benedícite.
R. Benedícite.
Deinde benedicturus incipit versum:
Oculi ómnium, et alii prosequuntur: In te sperant, Dómine, et tu das escam illórum in témpore opportúno. Aperis tu manum tuam, et imples omne ánimal benedictióne.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater noster secreto usque ad
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
R. Sed líbera nos a malo.
Postea benedicturus dicit:
Orémus. Bénedic, Dómine, nos, et hæc tua dona, quæ de tua largitáte sumus sumptúri. Per Christum, Dóminum nostrum. R. Amen.
V. Jube, Dómine, benedícere. Mensæ cæléstis partícipes fáciat nos Rex ætérnæ glóriæ. R. Amen.

POST PRANDIUM
aguntur gratiæ hoc modo:

V. Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua. R. Et Sancti tui benedícant tibi.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
V. Agimus tibi grátias, omnípotens Deus, pro univérsis benefíciis tuis: Qui vivis et regnas in sæcula sæculórum. R. Amen.
Deinde alternatim dicitur Ps. 50 (51) Miserére mei, Deus.
Vel Psalmus 116 (117):
Laudáte Dóminum, omnes gentes, * collaudáte eum, omnes pópuli:
Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus, * et véritas Dómini manet in ætérnum.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. * Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Is, qui benedixit, dicit Pater noster, quod cum aliis secreto prosequitur usque ad
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
R. Sed líbera nos a malo.
V. Dispérsit, dedit paupéribus.
R. Justítia ejus manet in sæculum sæculi.
V. Benedícam Dóminum in omni témpore.
R. Semper laus ejus in ore meo.
V. In Dómino laudábitur ánima mea.
R. Audiant mansuéti, et læténtur.
V. Magnificáte Dóminum mecum.
R. Et exaltémus nomen ejus in idípsum.
V. Sit nomen Dómini benedíctum.
R. Ex hoc nunc et usque in sæculum.
V. Retribúere dignáre, Dómine, ómnibus, nobis bona faciéntibus propter nomen tuum, vitam ætérnam. R. Amen.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. R. Amen.
Pater noster, totum secreto.
Quo finito:
V. Deus det nobis suam pacem R. Amen.
 
 

ANTE CĆNAM

V. Benedícite.
R. Benedícite.
Deinde benedicturus incipit versum:
Edent páuperes, et alii prosequuntur: Et saturabúntur, et laudábunt Dóminum, qui requírunt eum: vivent corda eórum in sæculum sæculi.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater noster secreto usque ad
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
R. Sed líbera nos a malo.
Postea benedicturus dicit:
Orémus. Bénedic, Dómine, nos, et hæc tua dona, quæ de tua largitáte sumus sumptúri. Per Christum, Dóminum nostrum. R. Amen.
V. Jube, Dómine, benedícere. Ad cúnam vitæ ætérnæ perdúcat nos Rex ætérnæ glóriæ. R. Amen.

POST CĆNAM
aguntur gratiæ ut post Prandium, sed ad initium dicitur:

V. Memóriam fecit mirabílium suórum miséricors et miserátor Dóminus. R. Escam dedit timéntibus se.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
V. Benedíctus Deus in donis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis: Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum. R. Amen.
Deinde alternatim dicitur Ps. 116 (117) Laudáte Dóminum, omnes gentes, et reliqua ut supra.

Quando semel comeditur, omnia dicuntur ut in Cúna.
Prædictus modus benedicendi mensam, et agendi gratias, servatur omni tempore anni liturgici, præterquam diebus infrascriptis, quibus Versus et Psalmi tantum variantur.

IN NATIVITATE DOMINI
usque ad Cúnam Vigiliæ Epiphaniæ exclusive dicitur:

V. Verbum caro factum est, allelújna. R. Et habitávit in nobis, allelúja.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
In fine dicitur:
V. Notum fecit Dóminus, alleluja. R. Salutáre suum, allelúja.
Alia ut supra.
Ps. 97 (98) Cantáte Dómino . . . quia, vel Ps. 116 (117) Laudate Dóminum, omnes gentes.
Qui Psalmus semper ad beneplacitum dici potest etiam in aliis Sollemnitatibus.

IN EPIPHANIA
et usque ad Cúnam Baptismatis Domini inclusive:

V. Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent, allelúja. R. Reges Arabum et Saba dona addúcent, allelúja.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
In fine dicitur:
V. Omnes de Saba vénient, allelúja. R. Aurum et thus deferéntes, allelúja.
Alia ut supra.
Ps. 71 (72) Deus, judícium tuum regi da, vel Ps. 116 (117) Laudate Dóminum, omnes gentes.

FERIA V IN CĆNA DOMINI

V. Christus factus est pro nobis obúdiens usque ad mortem.
Deinde Pater noster, totum secreto.
Quo dicto, sine pronuntiatione aliqua antistes signo crucis benedicit mensam: nec dicitur Jube, Dómine.
In fine repetitur:
V. Christus factus est pro nobis obúdiens usque ad mortem.
Postea Ps. 50 (51) Miserére mei.
Quo finito, sine Versu Glória Patri, secreto dicitur Pater noster.
Deinde is, qui benedixit, dicit absolute Orationem:
Réspice, quæsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Jesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium, et crucis subíre torméntum.
Et non pronuntiatur Qui tecum nec Fidélium ánimæ; sed secreto dicitur Pater noster, nec additur Deus det nobis suam pacem.

IN PARASCEVE
(FERIA VI IN PASSIONE DOMINI)

Eodem modo fit sicut in Cúna Domini, sed Versus dicitur ut infra:
V. Christus factus est pro nobis obúdiens usque ad mortem, mortem autem crucis.

SABBATO SANCTO

Si commeditur ante Vigilia Paschali, eodem modo fit ut in Cúna Domini, sed Versus dicitur ut infra:
V. Christus factus est pro nobis obúdiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltávit illum et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.
Si commeditur post prædictam Vigiliam, ad benedicendam mensam dicuntur sequentia (quæ olim dicebantur toto Sabbato Sancto):
V. Benedícite. R. Benedícite.
V. Véspere autem sábbati, quæ lucéscit in prima sábbati, allelúja. R. Venit María Magdaléne, et áltera María, vidére sepúlcrum, allelúja.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
In fine repetitur: V. Véspere autem, ut supra, cum Glória Patri. Sicut erat.
Ps. 116 (117) Laudáte Dóminum, omnes gentes cum Glória Patri.
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison, et alia, ut supra in prima benedictione.

IN DIE PASCHÆ
et deinceps per totam Octavam Paschæ (olim usque ad Cúnam sequentis Sabbati exclusive tantum), ad benedicendam mensam dicitur:

V. Hæc dies, quam fecit Dóminus, allelúja. R. Exsultémus et lætémur in ea, allelúja.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
In fine repetitur: V. Hæc dies, ut supra, cum Glória Patri. Sicut erat.
Ps. 117 (118) Confitémini Dómino, quóniam bonus cum Glória Patri.
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison, et alia, ut supra in prima benedictione.

IN ASCENSIONE DOMINI
usque ad Vigiliam Pentecostes exclusive

V. Ascéndit Deus in jubilatióne, allelúja. R. Et Dóminus in voce tubæ, allelúja.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
In fine dicitur:
V. Ascéndens Christus in altum, allelúja. R. Captívam duxit captivitátem, allelúja.
Alia ut supra.
Ps. 46 (47) Omnes gentes, pláudite mánibus, vel Ps. 116 (117) Laudate Dóminum, omnes gentes.

IN PENTECOSTE
A Vigilia usque ad Cúnam ejusdem (olim usque ad Cúnam sequentis Sabbati exclusive):

V. Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúja. R. Et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
In fine dicitur:
V. Repléti sunt omnes Spíritu Sancto, allelúja. R. Et cúpérunt loqui, allelúja.
Alia ut supra.
Ps. 47 (48) Magnus Dóminus et laudábilis nimis, vel Ps. 116 (117) Laudate Dóminum, omnes gentes.
 
 

index orationum variarum | index generalis

Compilavit Gregorius Kollmorgen.