PSALMUS PŒNITENTIALIS „MISERERE“

Antiphona: Parce Dómine, parce pópulo tuo, quem redemísti pretióso Sánguine tuo.
Psalmus 50 (51)
1. Miserére mei, Deus, * secúndum misericórdiam tuam;
2. et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum * dele iniquitátem meam.
3. Amplius lava me ab iniquitáte mea * et a pecca´to meo munda me.
4. Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, * et peccátum meum contra me est semper.
5. Tibi, tibi soli peccávi, | et malum coram te feci, * ut justus inveniáris in senténtia tua | et æquus in judício tuo.
6. Ecce enim in iniquitáte generátus sum, * et in peccáto concépit me mater mea.
7. ecce enim veritátem in corde dilexísti * et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi.
8. Aspérges me hyssópo, et mundábor; * lavábis me, | et super nivem dealbábor.
9. Audíre me fácies gáudium et lætítiam, * et exsultábunt ossa, quæ contrivísti.
10. Avérte fáciem tuam a peccátis meis * et omnes iniquitátes meas dele.
11. Cor mundum crea in me, Deus, * et spíritum firmum ínnova | in viscéribus meis.
12. Ne proícias me a fácie tua * et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
13. Redde mihi lætítiam salutáris tui * et spíritu promptíssimo confírma me.
14. Docébo iníquos vias tuas, * et ímpii ad te converténtur.
15. Líbera me de sanguínibus, Deus, | Deus salútis meæ, * et exsultábit lingua mea justítiam tuam.
16. Dómine, lábia mea apéries, * et os meum annuntiábit laudem tuam.
17. Non enim sacrifício delectáris, * holocáustum, si ófferam, non placébit.
18. Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, * cor contrítum et humiliátum, | Deus, non despícies.
19. Benígne fac, Dómine, | in bona voluntáte tua Sion, * ut ædificéntur muri Jerúsalem.
20. Tunc acceptábis sacrifícium justítiæ, | oblatiónes et holocáusta; * tunc impónent super altáre tuum vítulos.
21. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
22. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
Antiphona: Parce Dómine, parce pópulo tuo, quem redemísti pretióso Sánguine tuo.

V. Dómine, non secúndum peccáta nostra fácias nobis.
R. Neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
(V. Dóminus vobíscum. — R. Et cum spíritu tuo.1)

Orémus. Deus, qui culpa offénderis, pæniténtia placáris, preces pópuli tui supllicántis propítius réspice et flagélla tuæ iracúndiæ, quæ pro peccátis nostris merémur, avérte. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.
 
 

index orationum variarum | index generalis

Compilavit Gregorius Kollmorgen.








* – signum pausæ longioris
| – signum pausæ brevioris
1 – Quæ omittuntur, si Sacerdos non adest.