Orationes infra Octavam Nativitatis Domini

Die 25 decembris: Sollemnitas in Nativitate Domini:

Vide Nativitatem D. N. J. C.
 

Dominica infra octavam Nativitatis, vel ea deficiente, die 30 decembris : Festum S. Familiæ Jesu, Mariæ et Joseph:

Deus, qui præclára nobis sanctæ Famíliæ dignátus es exémpla præbére, concéde propítius, ut, domésticis virtútibus caritatísque vínculis illam sectántes, in lætítia domus tuæ prǽmiis fruámur ætérnis. Per Dóminum.

 

Die 26 decembris: Festum S. Stephani, Protomartyris:

In Missa ac Officio Lectionis, Laudibus matutinis et Hora media, omnia fiunt de S. Stephano protomartyre.

Ad Vesperas autem fit oratio de die II infra octavam Nativitatis: 

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, ut nos Unigéniti tui nova per carnem natívitas líberet, quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet. Per Dóminum.
 

Die 27 decembris: Festum S. Joannis, Apsotoli et Evangelistæ:

In Missa ac Officio Lectionis, Laudibus matutinis et Hora media, omnia fiunt de S. Joanne apostolo et evangelista.

Ad Vesperas autem fit oratio de die III infra octavam Nativitatis: 

Da, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, dum nova incarnáti Verbi tui luce perfúndimur, hoc in nostro respléndeat ópere, quod per fidem fulget in mente. Per Dóminum.
 

Die 28 decembris: Festum Ss. Innocentium, Martyrum:

In Missa ac Officio Lectionis, Laudibus matutinis et Hora media, omnia fiunt de Ss. Innocentibus martyribus.

Ad Vesperas autem fit oratio de die IV infra octavam Nativitatis: 

Deus, qui humánæ substántiæ dignitátem et mirabíliter condidísti et mirabílius reformásti, da, quæsumus, nobis ejus divintátis esse consórtes, qui humanitátis nostræ fíeri dignátus est párticeps. Qui tecum vivit.

 

Die 29 decembris: De die V infra octavam Nativitatis:

Omnípotens et invisíbilis Deus, qui tuæ lucis advéntu mundi ténebras effugásti, seréno vultu nos, quǽsumus, intuére, ut magnificéntiam nativitátis Unigéniti tui dignis præcóniis collaudémus. Qui tecum vivit.

 

Die 30 decembris: De die VI infra octavam Nativitatis:

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, ut nos Unigéniti tui nova per carnem natívitas líberet, quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet. Per Dóminum.

 

Die 31 decembris: De die VII infra octavam Nativitatis:

Omnípotens sempiterne Deus, qui in Fílii tui nativitáte tribuísti totíus religiónis inítium perfectionémque constáre, da nobis, quǽsumus, in ejus portióne censéri, in quo totíus salútis humánæ summa consístit. Per Dóminum.

 

Die 1 januarii: In octava Nativitatis Domini: Sollemnitas S. Dei Genetricis Mariæ:

Vide Sollemnitatem S. Dei Genetricis Mariæ.

 

Sollemnitas in Nativitate Domini   | index orationum | hebdomada sequens

Compilavit Gregorius Kollmorgen.