Orationes hebdomadæ II post Nativitatem et deinceps, usque ad Baptisma Domini

In regionibus ubi sollemnitas Epiphaniæ Domini die 6 januarii celebratur.

(Orationes regionum ubi hæc sollemnitas celebratur dominica a die 2 ad diem 8 januarii occurrente, inveniantur hic.)

 

Dominica II post Nativitatem:

Omnípotens sempitérne Deus, fidélium splendor animárum, dignáre mundum glória tua implére benígnus, et cunctis pópulis appáre per tui lúminis claritátem. Per Dóminum.

 

Die 2 januarii :

Da, quǽsumus, Dómine, pópulo tuo inviolábilem fídei firmitátem, ut, qui Unigénitum tuum in tua tecum glória sempitérnum in veritáte nostri córporis natum de Matre Vírgine confiténtur, et a præséntibus liberéntur advérsis, et mansúris gáudiis inserántur. Per Dóminum.

 

Die 3 januarii:

Deus, qui, per beátum sacræ Vírginis partum, Fílii tui carnem humánis fecísti præjudíciis non tenéri, præsta, quǽsumus, ut, hujus creatúræ novitáte suscépti, vetustátis antíquæ contágiis exuámur. Per Dóminum.

 

Die 4 januarii:

Concéde nobis, omnípotens Deus, ut salutáre tuum, quod ad redemptiónem mundi luce nova cælórum procéssit, nostris semper innovándis córdibus oriátur. Per Dóminum.

 

Die 5 januarii:

Deus, qui pópulo tuo, Unigéniti tui nativitáte, redemptiónis efféctum mirabíliter inchoásti, ita, quǽsumus, fídei fámulis tuis tríbue firmitátem, ut usque ad promíssum glóriæ prǽmium, ipso gubernánte, pervéniant. Per Dóminum.

 

Die 6 januarii: Sollemnitas in Epiphania Domini:

Deus, qui hodierna die Unigénitum tuum géntibus stella duce revelásti, concéde propítius, ut qui jam te ex fide cognóvimus, usque ad contemplándam speciem tuæ clesitúdinis perducámur. Per Dóminum.

 

Die 7 januarii ante dominicam post Epiphaniam Domini occurrente:

Corda nostra, quǽsumus, Dómine, tuæ majestátis splendor illústret, quo per mundi hujus ténebras transíre valeámus, et perveniámus ad pátriam claritátis ætérnæ. Per Dóminum.

 

Die 8 januarii ante dominicam post Epiphaniam Domini occurrente:

Deus, cujus Unigénitus in substántia nostræ carnis appáruit, præsta, quǽsumus, ut per eum, quem símilem nobis foris agnóvimus, intus reformári mereámur. Qui tecum.

 

Die 9 januarii ante dominicam post Epiphaniam Domini occurrente:

Deus, illuminátor ómnium géntium, da pópulis tuis perpétua pace gaudére, et illud córdibus nostris spléndidum lumen infúnde, quod patrum nostrórum méntibus aspersísti. Per Dóminum.

 

Die 10 januarii ante dominicam post Epiphaniam Domini occurrente:

Deus, qui per Fílium tuum æternitátis tuæ lumen cunctis géntibus suscitásti, da plebi tuæ fulgórem plenum sui Redemptóris agnóscere, ut ad perpétuam claritátem per ejus increménta pervéniat. Per Dóminum.

 

Die 11 januarii ante dominicam post Epiphaniam Domini occurrente:

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut Salvatóris mundi, stella duce, manifestáta natívitas méntibus nostris revelétur semper et crescat. Per Dóminum.

 

Die 12 januarii ante dominicam post Epiphaniam Domini occurrente:

Omnípotens sempitérne Deus, qui per Unigénitum tuum novam creatúram nos tibi esse fecísti, præsta, quǽsumus, ut per grátiam tuam in illíus inveniámur forma, in quo tecum est nostra substántia. Per Dóminum.

 

Dominica post Epiphaniam Domini occurrente: Festum in Baptismate Domini:

Omnípotens sempitérne Deus, qui Christum, in Jordáne flúmine baptizátum, Spíritu Sancto super eum descendénte, diléctum Fílium tuum sollémniter declarásti, concéde fíliis adoptiónis tuæ, ex aqua et Spíritu Sancto renátis, ut in beneplácito tuo júgiter persevérent. Per Dóminum.
 

Octava infra Nativitatem Domini   | index orationum | hebdomada sequens

Compilavit Gregorius Kollmorgen.