Orationes Sollemnitatis in Nativitate Domini:

Die 25 decembris

Ad Missam Vigiliæ (et ad I Vesperas):

Deus, qui nos redemptionis nostræ ánnua exspectatióne lætíficas, præsta, ut Unigénitum tuum, quem læti suscípimus redemptórem, veniéntem quoque júdicem secúri vidére mereámur. Per Dóminum.
 

Ad Missam in nocte:

Deus, qui hanc sacratíssimam noctem veri lúminis fecísti illustratióne claréscere, da, quǽsumus, ut, cujus in terra mystéria lucis agnóvimus, ejus quoque gáudiis perfruámur in cælo. Per Dóminum.

Ad Missam in aurora (et ad Laudes):

Da, quæsumus, omnípotens Deus, ut, dum nova incarnáti Verbi tui luce perfúndimur, hoc in nostro respléndeat ópere, quod per fidem fulget in mente. Per Dóminum.
 

Ad Missam in die (et ad Horam mediam ac II Vesperas):

Deus, qui humánæ substántiæ dignitátem et mirabíliter condidísti et mirabílius reformásti, da, quæsumus, nobis ejus divintátis esse consórtes, qui humanitátis nostræ fíeri dignátus est párticeps. Qui tecum vivit.


 

index orationum

Compilavit Gregorius Kollmorgen.