Orationes infra Octavam Paschæ

Dominica Paschæ in Resurrectione Domini:

Vide Triduum paschale .
 

Feria II infra octavam Paschæ: 

Deus, qui Ecclésiam tuam nova semper prole multíplicas, concéde fámulis tuis, ut sacraméntum vivéndo téneant, quod fide percepérunt. Per Dóminum.
 

Feria III infra octavam Paschæ:

Deus, qui paschália nobis remédia contulísti, pópulum tuum cælésti dono proséquere, ut, perféctam libertátem assecútus, in cælis gáudeat unde nunc in terris exsúltat. Per Dóminum.
 

Feria IV infra octavam Paschæ:

Deus, qui nos resurrectiónis domínicæ ánnua sollemnitáte lætíficas, concéde propítius, ut, per temporália festa quæ ágimus, perveníre ad gáudia ætérna mereámur. Per Dóminum.
 

Feria V infra octavam Paschæ:

Deus, qui diversitátem géntium in onfessióne tui nóminis adunásti, da, ut renátis fonte baptísmatis una sit fides méntium et píetas actiónum. Per Dóminum.

Feria VI infra octavam Paschæ:

Omnípotens sempitérne Deus, qui paschále sacraméntum in reconciliatiónis humánæ fóedere contulísti, da méntibus nostris, ut, quod professióne celebrámus, imitémur efféctu. Per Dóminum.

Sabbatum infra octavam Paschæ:

Deus, qui credéntes in te pópulos grátiæ tuæ largitáte multíplicas, ad electiónem tuam propítius intuére, ut, qui sacraménto baptísmatis sunt renáti, beáta fácias immortalitáte vestíri. Per Dóminum.

 

S. Triduum paschale   | index orationum | hebdomada sequens

Compilavit Gregorius Kollmorgen.