Orationes hebdomadæ II temporis paschalis

Dominica in Octava Paschæ (Dominica II Paschæ; Dominica in albis):

Deus misericórdiæ sempitérnæ, qui in ipso paschális festi recúrsu fidem sacrátæ tibi plebis accéndis, auge grátiam quam dedísti, ut digna omnes intellegéntia comprehéndant quo lavácro ablúti, quo Spíritu regeneráti, quo sánguine sunt redémpti. Per Dóminum.
 

Feria II hebdomadæ II temporis paschalis: 

Omnípotens sempitérne Deus, quem patérno nómine invocáre præsúmimus, pérfice in córdibus nostris spíritum adoptiónis filiórum, ut promíssam hereditátem íngredi mereámur. Per Dóminum.
 

Feria III hebd. II temporis paschalis:

Fac nos, quǽsumus, omnípotens Deus, Dómini resurgéntis prædicáre virtútem, ut, cujus múneris pignus accépimus, manifésta dona comprehéndere valeámus. Per Dóminum.
 

Feria IV hebd. II temporis paschalis:

Annua recoléntes mystéria, quibus per renovátam oríginis dignitátem humána substántia spem resurrectiónis accépit, cleméntiam tuam, Dómine, supplíciter exorámus, ut, quod fide recólimus, perpétua dilectióne capiámus. Per Dóminum.
 

Feria V hebd. II temporis paschalis:

Concéde, miséricors Deus, ut, quod paschálibus exséquimur institútis, fructíferum nobis omni témpore sentiámus. Per Dóminum.

Feria VI hebd. II temporis paschalis:

Deus, qui pro nobis Fílium tuum crucis patíbulum subíre voluísti, ut inimíci a nobis expélleres potestátem, concéde nobis fámulis tuis, ut resurrectiónis grátiam consequámur. Per Dóminum.

Sabbatum hebd. II temporis paschalis:

Deus, per quem nobis et redémptio venit et præstátur adóptio, fílios dilectiónis tuæ benígnus inténde, ut in Christo credéntibus et vera tribuátur libértas et heréditas ætérna. Per Dóminum.

 

hebdomada præcedens | index orationum | hebdomada sequens

Compilavit Gregorius Kollmorgen.