Orationes Hebdomadæ sanctæ

Dominica III Paschæ:

Semper exsúltet pópulus tuus, Deus, renováta ánimæ juventúte, ut, qui nunc lætátur in adoptiónis se glóriam restitútum, resurrectiónis diem spe certæ gratulatiónis exspéctet. Per Dóminum.
 

Feria II hebdomadæ III temporis paschalis: 

Deus, qui errántibus, ut in viam possint redíre, veritátis tuæ lumen osténdis, da cunctis, qui christiána professióne censéntur, et illa respúere, quæ huic inimíca sunt nómini, et ea quæ sunt apta sectári. Per Dóminum.
 

Feria III hebd. III temporis paschalis:

Deus, qui renátis ex aqua et Spíritu Sancto cæléstis regni pandis intróitum, auge super fámulos tuos grátiam quam dedísti, ut, qui ab ómnibus sunt purgáti peccátis, nullis privéntur tua pietáte promíssis. Per Dóminum.
 

Feria IV hebd. III temporis paschalis:

Adésto, quǽsumus, Dómine, famíliæ tuæ, et dignánter impénde, ut, quibus fídei grátiam contulísti, in resurrectióne Unigéniti tui portiónem largiáris ætérnam. Per Dóminum.
 

Feria V hebd. III temporis paschalis:

Omnípotens sempitérne Deus, propénsius his diébus tuam pietátem consequámur, quibus eam plénius te largiénte cognóvimus, ut, quos ab erróris calígine liberásti, veritátis tuæ fírmius inhærére fácias documéntis. Per Dóminum.

Feria VI hebd. III temporis paschalis:

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, qui grátiam domínicæ resurrectiónis cognóvimus, ipsi per amórem Spíritus in novitátem vitæ resurgámus. Per Dóminum.

Sabbatum hebd. III temporis paschalis:

Deus, qui credéntes in te fonte baptísmatis innovásti, hanc renátis in Christo concéde custódiam, ut, omni erróris incúrsu devícto, grátiam tuæ benedictiónis fidéliter servent. Per Dóminum.

 

hebdomada præcedens | index orationum | hebdomada sequens

Compilavit Gregorius Kollmorgen.