Orationes hebdomadæ VI temporis paschalis

Dominica VI Paschæ:

Fac nos, omnípotens Deus, hos lætítiæ dies, quos in honórem Dómini resurgéntis exséquimur, afféctu sédulo celebráre, ut, quod recordatióne percúrrimus, semper in ópere teneámus. Per Dóminum.
 

Feria II hebdomadæ VI temporis paschalis (Rogationum): 

Concéde, miséricors Deus, ut, quod paschálibus exséquimur institútis, fructíferum nobis omni témpore sentiámus. Per Dóminum.
 

Feria III hebd. VI temporis paschalis (Rogationum):

Semper exsúltet pópulus tuus, Deus, renováta ánimæ juventúte, ut, qui nunc lætátur in adoptiónis se glóriam restitútum, resurrectiónis diem spe certæ gratulatiónis exspéctet. Per Dóminum.
 

Feria IV hebd. VI temporis paschalis (Rogationum):

Annue nobis, quǽsumus, Dómine, ut, quemádmodum mystério resurrectiónis Fílii tui sollémnia cólimus, ita et in advéntu ejus gaudére cum sanctis ómnibus mereámur. Per Dóminum.
 

Feria V hebd. VI temporis paschalis: Sollemnitas in Ascensione Domini:

Ascensio D. N. J. C.

Fac nos, omnípotens Deus, sanctis exsultáre gáudiis, et pia gratiárum actióne lætári, quia Christi Fílii tui ascénsio est nostra provéctio, et, quo procéssit glória cápitis, eo spes vocátur et córporis. Per Dóminum.
 
In regionibus autem ubi sollemnitas Ascensionis Domini ad dominicam sequentem transfertur:
Deus, qui pópulum tuum tuæ fecísti redemptiónis partícipem, concéde nobis,
quǽsumus, ut de resurrectióne domínica perpétuo gratulémur. Per Dóminum.

Feria VI hebd. VI temporis paschalis:

Deus, qui ad ætérnam vitam in Christi resurrectióne nos réparas, érige nos ad consedéntem in déxtera tua nostræ salútis auctórem, ut, cum in majestáte sua Salvátor noster advénerit, quos fecísti baptísmo renásci, fácias beáta immortalitáte vestíri. Per Dóminum.

In regionibus autem ubi sollemnitas Ascensionis Domini ad dominicam sequentem transfertur:
Exáudi, Dómine, preces nostras, ut, quod tui Verbi sanctificatióne promíssum est, evangélico ubíque compleátur efféctu, et plenitúdo adoptiónis obtíneat quod prædíxit testificátio veritátis
. Per Dóminum.

Sabbatum hebd. VI temporis paschalis:

Deus, cujus Fílius, ad cælos ascéndens, Apóstolis Sanctum Spíritum dignátus est pollicéri, præsta, quǽsumus, ut, sicut illi multifária doctrínæ cæléstis múnera percepérunt, ita nobis quoque spiritália dona concédas. Per Dóminum.

In regionibus autem ubi sollemnitas Ascensionis Domini ad dominicam sequentem transfertur:
Mentes nostras, quǽsumus, Dómine, bonis opéribus semper infórma, ut, ad melióra júgiter contendéntes, paschále mystérium studeámus habére perpétuum. Per Dóminum.

 

hebdomada præcedens | index orationum | hebdomada sequens

Compilavit Gregorius Kollmorgen.