Orationes hebdomadæ VII temporis paschalis

Dominica VII Paschæ:

Supplicatiónibus nostris, Dómine, adésto propítius, ut, sicut humáni géneris Salvatórem tecum in tua crédimus majestáte, ita usque ad consummatiónem s ǽculi manére nobíscum, sicut ipse promísit, sentiámus. Per Dóminum.
 
In regionibus autem ubi sollemnitas Ascensionis Domini ad dominicam sequentem transfertur, oratio ut supra .
 

Feria II hebdomadæ VII temporis paschalis: 

Advéniat nobis, quǽsumus, Dómine, virtus Spíritus Sancti, qua voluntátem tuam fidéli mente retinére et pia conversatióne deprómere valeámus. Per Dóminum.
 

Feria III hebd. VII temporis paschalis:

Præsta, quǽsumus, omnípotens et miséricors Deus, ut Spíritus Sanctus advéniens templum nos glóriæ suæ dignánter inhabitándo perfíciat. Per Dóminum.
 

Feria IV hebd. VII temporis paschalis (Quattuor Temporum):

Ecclésiæ tuæ, miséricors Deus, concéde propítius, ut, Sancto Spíritu congregáta, toto sit corde tibi devóta, et pura voluntáte concórdet. Per Dóminum.
 

Feria V hebd. VII temporis paschalis: 

Spíritus tuus, quǽsumus, Dómine, spiritália nobis dona poténter infúndat, ut det nobis mentem, quæ tibi sit plácita, et aptet nos tuæ propítius voluntáti. Per Dóminum.
 

Feria VI hebd. VII temporis paschalis (Quattuor Temporum):

Deus, qui nobis æternitátis áditum glorificatióne Christi tui et Sancti Spíritus illuminatióne reserásti, concéde, quǽsumus, ut, tanti doni párticeps, devótio nostra profíciat, et ad fídei transferámur augméntum. Per Dóminum.

Sabbatum hebd. VII temporis paschalis (Quattuor Temporum):

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, qui paschália festa perégimus, hæc, te largiénte, móribus et vita teneámus. Per Dóminum.


 

hebdomada præcedens | index orationum | Dominica Pentecostes et sollemnitates Domini sequentes

Compilavit Gregorius Kollmorgen.