Orationes Sollemnitatum dominicæ Pentecostis
necnon Domini tempore per annum occurrentium


Dominica VIII Paschæ: Dominica Pentecostes, Sollemnitas:

effusio S. Spiritus

Deus, qui sacraménto festivitátis hodiérnæ univérsam Ecclésiam tuam in omni gente et natióne sanctíficas, in totam mundi latitúdinem Spíritus Sancti dona defúnde, et, quod inter ipsa evangélicæ prædicatiónis exórdia operáta est divína dignátio, nunc quoque per credéntium corda perfúnde. Per Dóminum.
 

In Vigilia autem dominicæ Pentecostis:

Omnípotens sempitérne Deus, qui paschále sacraméntum quinquagínta diérum voluísti mystério continéri, præsta, ut, géntium facta dispersióne, divisiónes linguárum ad unam confessiónem tui nóminis cælésti múnere congregéntur. Per Dóminum.
Explicit tempus paschale. Post dominicam Pentecosten incipit tempus per annum. 

Dominica post Penetecosten: Sollemnitas Sanctissimæ Trinitatis:

Ss.ma Trinitas

Deus Pater, qui Verbum veritátis et Spíritum snctificatiónis mittens in mundum, admirábile mystérium tuum homínibus declarásti, da nobis, in confessióne veræ fídei, ætérnæ glóriam Trinitátis agnóscere, et Unitátem adoráre in poténtia majestátis. Per Dóminum.

Feria V post Ss.mam Trinitatem: Sollemnitas Sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi:

processio theofora

Deus, qui nobis sub sacraménto mirábili passiónis tuæ memóriam reliquísti, tríbue, quǽsumus, ita nos córporis et sánguinis tui sacra mystéria venerári, ut redemptiónis tuæ fructum in nobis júgiter sentiámus. Qui vivis.

Feria VI post dominicam II post Pentecosten: Sollemnitas Sacratissimi Cordis Jesu:

Cor Jesu sacratissimum

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, ut qui, dilécti Fílii tui corde gloriántes, ejus præcípua in nos benefícia recólimus caritátis, de illo donórum fonte cælésti supereffluéntem grátiam mereámur accípere. Per Dóminum.


 

index orationum

Compilavit Gregorius Kollmorgen.