De Ratione Latinitatis Christianæ.

Pagina hæc immensum orationis thesaurum Romanæ Ecclesiæ ejusque traditionis Latinæ aperire vult. His orationibus loquitur traditio mille annorum, loquuntur sancti Patres et Doctores Ecclesiæ antiquæ, mediæ et infimæ ætatis. Utantes eis communionem habemus cum illis, sed et cum innumeratis, qui dixerunt has orationes in omnibus ecclesiis toto orbe terrarum, omnibus temporibus. Non solum vero Ecclesiæ triumphanti in cælis unimur; centro quoque Ecclesiæ militantis conjungimur, Romæ, origini sermonis Latini. Quo etiam conectimur orantibus in universo mundo, convertentibus se  simul nobiscum ad Dominum eisdem ipsis verbis nostris. Considerato præsertim verboso blateratu orationibus hodie potito — contra illud Christi „Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici: putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur“ (Mt 6, 7) —, grata est brevitas accurata, item luciditas orationum Latinarum.
Orationes redditæ hic divisæ sunt sic:

1. Orationes, quibus S. R. E. in Missa et Officio singulis anni diebus utitur.
2. Orationes pro variis opportunitatibus.
3. Hymni.

Numerus orationum accreturus est paulatim; patienter ferte, quæso.
 
 
 
 

Lingua Latina minus peritorum gratia de ratione Latinitatis Christianæ etiam Anglice et Germanice scribitur.