ORATIO S. THOMÆ AQUINATIS POST MISSAM

Grátias tibi ago, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, qui me peccatórem, indígnum fámulum tuum, nullis meis méritis, sed sola dignatióne misericórdiæ tuæ satiáre dignátus es pretióso Córpore et Sánguine Fílii tui, Dómini nostri Jesu Christi. Et precor, ut hæc sancta commúnio non sit mihi reátus ad púnam, sed intercéssio salutáris ad véniam. Sit mihi armatúra fídei et scutum bonæ voluntátis. Sit vitiórum meórum evacuátio, concupiscéntiæ et libídinis exterminátio, caritátis et patiéntiæ, humilitátis et obúdiéntiæ, omniúmque virtútum augmentátio; contra insídias inimicórum ómnium, tam visibílium quam invisibílium, firma defénsio; mótuum meórum, tam carnálium quam spirituálium, perfécta quietátio; in te uno ac vero Deo firma adhæsio; atque finis mei felix consummátio. Et precor te, ut ad illud ineffábile convívium me peccatórem perdúcere dignéris, ubi tu cum Fílio tuo et Spíritu Sancto Sanctis tuis es lux vera, satíetas plena, gáudium sempitérnum, jucúnditas consummáta et felícitas perfécta. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.


index orationum variarum | index generalis

Compilavit Gregorius Kollmorgen.