Sacrum Triduum Paschale
Passionis et Resurrectionis Domini

 

Feria quinta in Cena Domini: 

Ad Missam vespertinam in Cena Domini:
Sacratíssimam, Deus, frequentántibus Cenam, in qua Unigénitus tuus, morti se traditúrus, novum in s
ǽ cula sacrifícium dilectionísque suæ convívium Ecclésiæ commendávit, da nobis, qu ǽsumus, ut ex tanto mystério plenitúdinem caritátis hauriámus et vitæ. Per Dóminum.

Ad Vesperas autem, quæ
ab iis tantum dicuntur, qui Missæ vespertinæ in Cena Domini non intersunt:
Deus, qui ad glóriam tuam et géneris humáni salútem Christum esse voluísti summum æternúmque sacerdótem, præsta ut pópulus, quem sánguine suo tibi acquisívit, ex ejus memoriális participatióne, virtútem crucis ipsíus cápiat et resurrectiónis. Per Dóminum.
 

Feria sexta in Passione Domini:

Ad Celebrationem (actionem liturgicam postmeridianam) Passionis Domini, «Orémus» non prætermisso:
Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, et fámulos tuos ætérna protectióne sanctífica, pro quibus Christus, Fílius tuus, per suum cruórem instítuit paschále mystérium. Qui vivit et regnat in s
ǽ cula sæculórum. Amen.
Vel:
Deus, qui peccáti véteris hereditáriam mortem, in qua posteritátis genus omne succésserat, Christi Fílii tui, Dómini nostri, passióne solvísti, da, ut confórmes eídem facti, sicut imáginem terréni hóminis natúræ necessitáte portávimus, ita imáginem cæléstis grátiæ sanctificatióne portémus. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Ad Liturgiam Horarum autem:
Réspice, q
uǽsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Jesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium et crucis subíre torméntum. Qui tecum.

Sabbatum Sanctum:

Ad Liturgiam Horarum:
Omnípotens sempitérne Deus, cujus Unigénitus ad inferióra descéndit, unde et gloriósus ascéndit, concéde propítius, ut fidéles tui, cum eo consepúlti in baptísmate, ipso resurgénte, ad vitam profíciant sempitérnam.
Qui tecum.


DOMINICA PASCHÆ IN RESURRECTIONE DOMINI:

Ad Vigiliam Paschalem (Oratio post Glória in excélsis Deo) :
Deus, qui hanc sacratíssimam noctem glória domínicæ resurrectiónis illústras, consérva in nova famíliæ tuæ progénie adoptiónis spíritum, quem dedísti, ut, córpore et mente renováti, puram tibi exhíbeant servitútem.
Per Dóminum.


Resurrectio D. N. J. C.

Ad Missam in die et Liturgiam Horarum:
Deus, qui hodiérna die, per Unigénitum tuum, æternitátis nobis áditum, devícta morte, reserásti, da nobis, qu
ǽ sumus, ut, qui resurrectiónis domínicæ sollémnia cólimus, per innovatiónem tui Spíritus in lúmine vitæ resurgámus. Per Dóminum.



 

Hebdomada Sancta   | index orationum | Octava Paschæ

Compilavit Gregorius Kollmorgen.